A. U. C. 54 r. A. C. 213.
211
pitolitim vocato, de republica, de administratione belli,de provinciis exercitibusque Patres consuluerant. Q. Ful-vio, Ap. Claudio, prioris anni consulibus, prorogatumimperium est; atque exercitus, quos habebant, decreti:adjectumque, ne a Capua, quam obsidebant, abscederent,priusquam expugnassent. Ea tum cura maxime intentos <3habebat Romanos: non ab ira tantum, quae in nullamunquam civitatem justior fuit, quam quod urbs tam no-bilis ac potens, sicut defectione sua traxerat aliquot po-pulos , ita recepta inclinatura rursus animos videbatur adveteris imperii respectum. Et praetoribus prioris anni, 3M. Junio in Etruria, P. Sempronio in Gallia, cum binislegionibus, quas habuerant, prorogatum est imperium:prorogatum et M. Marcello, ut pro consule in Siciliareliqua belli perficeret eo exercitu, quem haberet; si sup-plemento opus esset, suppleret de legionibus, quibus P.•Cornelius propraetor in Sicilia praeesset: dum ne quemmilitem legeret ex eo numero, quibus senatus missionemreditumque in patriam negasset ante belli finem. C. Sui- ^picio, cui Sicilia evenerat, duae legiones, quas P. Corne-lius habuisset, decretae, et supplementum de exercita Cn.Fulvii, qui priore anno in Apulia foede caesus fugatusqueerat. Huic generi militum senatus eundem, quem Can-nensibus, finem statuerat militiae: additum etiam ntro-rumque ignominiae est, ne in oppidis hibernarent, ne vehiberna propius ullam urbem decem millibus passuum ae-dificarent. JL. Cornelio in Sardinia duae legiones datae, 5quibus O. Mucius praefuerat: supplementum, si opus es-set, consules scribere jussi. T. Otacilio et M. ValerioSiciliae Graeciaeque ora cum legionibus classibusque, qui-bus praeerant, decretae. Quinquaginta Graeci cum le-gione una, centum Siculi cum duabus legionibus habebantnaves. Tribus et viginti legionibus Romanis eo anno bel-lum terra marique est gestum.
II, Principio ejus anni quum de literis L. Marcii re-ferretur, res gestae magnificae senatui visae: titulus ho-noris (quod, imperio non populi jussu, non ex auctoritatePatrum dato, Propraetor senatui , scripserat) magnam par-tem hominum offendebat. Rem mali exempli esse, impe- 2ratores legi ab exercitibus, et sollemne auspicatorum co-mitiorum in castra et provincias, procul ab legibus ma-gistratibusque , ad militarem temeritatem transferri; et,quum quidam referendum ad senatum censerent, meliusvisum differri eam consultationem, donec proficiscerenturequites, qui ab Marcio literas attulerant. Rescribi de 3frumento et Vestimentis exercitus placuit: eam utramquerem curae fore senatui: ascribi autem, Propraetori L.Marcio , non placuit: ne id ipsum, quod consultationi re-liquerant, pro praejudicato ferret. Dimissis equitibus, de
0 a