212
T. Livii Lib. XXVJ. Cap. 3 .4.
nulla re prius consules retulerunt, omniumgue in unumsententiae congruebant, agendum cum tribunis plebis esse,primo quoque tempore ad plebem ferrent, quem cum im-perio mitti placeret in Hispaniam ad eum exercitum, cui
4 Cn. Scipio imperator praefuisset. Ea res cum tribunisacta promulgata que est. Sed aliud certamen occupaveratanimos. C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fulvium,ob exercitum in Apulia amissum, in concionibns vexabat:multos imperatores temeritate atque inscientia exercitum inlocum praecipitem perduxisse dictitans: neminem, praeterCn. Fulvium, ante corrupisse omnibus vitiis legiones suas,quam proderet: itaque vere dici posse, prius eos perisse,quam viderent hostem; nec ab Hannibale, sed ab imperatore
5 suo, victos esse. Neminem, quum suffragium ineat, satiscernere, cui imperium, cui exercitum permittat. Quid in-terfuisse inter Ti. Sempronium ? Quum ei servorum exer-citus datus esset, brevi effecisse disciplina atque imperio , utnemo eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset,praesidio sociis, hostibus terrori essent: Cumas, Beneventum,aliasque urbes eos velut e faucibus Hannibalis ereptas po-
6 pulo Romano restituisse. Cn. Fulvium Quiritium Romano-rum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, servi-libus vitiis imbuisse', ergo effecisse, ut feroces et inquietiinter socios, ignavi et imbelles inter hostes essent, nec im-petum modo Poenorum, sed ne clamorem quidem sustinerepossent. Nec, Hercule, mirum esse, milites in acie non ste-tisse, quum primus omnium imperator fugeret: magis mirarise, aliquos stantes cecidisse, et non omnes comites Cn. Ful-
7 vii fuisse pavoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paullum, L.Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse,quam deserere circumventos exercitus. Cn. Fulvium propeunum nuncium deleti exercitus Romam redisse. IFacinus in-dignum esse, Cannensem exercitum, quod ex acie fugerit,in Siciliam deportatum, ne prius inde dimittatur, quamhostis ex Italia decesserit, et hoc idem in Cn. Fulvii legio-nibus nuper decretum: Cn. Fulvio fugam ex proelio, ipsius
g temeritate commisso, impunitam esse: et eum in ganea lu-strisque, ubi juventam egerit, senectutem acturum: milites,qui nihil aliud peccaverint, quam quod imperatoris similesfuerint, relegatos prope in exsilium, ignominiosam pati mi-litiam. Adeo imparem libertatem Romae diti ac pauperi,honorato atque inhonorato esse.
III. Reus ab se culpam in milites transferebat: Eosferociter pugnam poscentes productos in aciem, non eo, quovoluerint, (quia serum diei fuerit) sed postero die, et tem-pore et loco aequo instructos, seu famam, seu vim hostiumnon sustinuisse. Quum effuse omnes fugerent, se quoqueturba ablatum', ut Farronem Cannensi pugna, ut multos
2 alios imperatores. Qui autem solum se restantem prodesse