A. U. C. 541 . A. C. 213.
213
reipub licae, nisi si mors sua remedio publicis cladibus futu-ra esset, potuisset Non se inopia commeatus, non in locainiqua incaute deductum, non agmine inexplorato euntem in-sidiis circumventum: vi aperta, armis, acie victum’, nec su-orum animos, nec hostium, in potestate habuisse. Suum cui-que ingenium audaciam aut pavorem facere. Bis est accu- 3satas, pecuniaque anquisitum: tertio, testibus datis, quum,praeterquam quod omnibus probris onerabatur, jurati per-multi dicerent, fugae pavorisque initium a praetore ortum;ab eo desertos milites, quum liaud vanum timorem duciscrederent, terga dedisse: tanta ira accensa est, ut capiteanquirendum concio succlamaret. De eo quoque novum 4certamen ortum. Nam, quum tribunus bis pecunia an-quisisset, tertio capitis se anquirere diceret; tribuni ple-bis appellati, collegae, negarunt, se in mora esse, quo mi-nus, quod ei more majorum permissum esset, seu legibus,seu moribus mallet, anquireret, quoad vel capitis, vel pecu-niae judicasset privato. Tum Sempronius, perduellionis se 5judicare Cn. Fulvio, dixit, diemque comitiis ab C. Calpur-nio praetore urbis petit. Inde alia spes ab reo tentata est:si adesse in judicio O. Fulvius frater posset, florens tumet fama rerum gestarum, et propinqua spe Capuae po-tiundae. Id quum per literas miserabiliter pro fratris ca- 6pite scriptas petijjset Fulvius, negassentque Patres e repu-blica esse, abscedi a Capua; postquam dies comitiorumaderat, Cn. Fulvius exsulatum Tarquinios abiit. Id eijustum exsilium esse, scivit plebs.
IV. Inter haec vis omnis belli versa in Capuam erat.Obsidebatur tamen acrius, quam oppugnabatur: nec autfamem tolerare servitia ac plebs poterant, aut mitterenuncios ad Hannibalem per custodias tam artas. Inventus 2est Numida, qui, acceptis literis, evasurum se professus,ut promissum praestaret, per media Romana castra nocteegressus, spem accendit Campanis, dum aliquid viriumsuperesset, ab omni parte eruptionem tenlandi. Ceterumin multis certaminibus equestria proelia ferme prosperafaciebant: pedites superabantur. Sed nequaquam tam lae- 3tum vincere, quam triste vinci ulla parte erat ab obsessoet prope expugnato hoste. Inita tandem ratio est, ut,quod viribus deerat, arte aequaretur. Ex omnibus legio-nibus electi sunt juvenes, maxime vigore ac levitate cor-porum veloces: eis parmae breviores, quam equestres, etseptena jacula quaternos longa pedes data , praefixa ferro,quale hastis velitaribus inest. Eos singulos in equos suos 4accipientes equites assuefecerunt, et vehi post sese, et de-silire perniciter, ubi signum datum esset. Postquam as-suetudine quotidiana satis intrepide visum est fieri, incampum, qui medius inter castra murumque erat, adver-sus instructos Campanorum equites processerunt, et ubi