224
T. Livii Lib. XXFI. Cap. 16, 17.
pani deligarentur ad palum, eques citus ab Roma venit,literasque a C. Calpurnio praetore Fulvio et senatuscon-sultum tradidit. Murmur ab tribunali totam concionempervasit, differri rem integram ad Patres de Campanis.Et Fulvius, id ita esse ratus, acceptas literas, neque re-solutas, quum in gremio reposuisset, praeconi imperavit,ut lictorem lege agere juberet. Ita de iis quoque, qui
6 Calibus erant, sumptum supplicium. Tum literae lectaesenatusque consultum, serum ad impediendam rem actam;quae summa ope approperata erat, ne impediri posset.Consurgentem jam Fulvium Taurea Jubellius Campanus,per mediam vadens urbem turbamque, nomine inclamavit:et, quum, mirabundus quidnam sese vellet, resedissetFlaccus, Me quoque, inquit, jube occidi, ut gloriari possis,multo fortiorem, quam ipse es , virum abs te occisum esse.
7 Ouum Flaccus negaret, projecto satis compotem mentis esse,modo, prohiberi etiam se, si id vellet, senatusconsulto , di-ceret: tum Jubellius, Quandoquidem , inquit, capta patria,propinquis amicisque amissis, quum ipse manu mea conju-gem liberosque interfecerim, ne quid indigni paterentur,mihi ne mortis quidem copia eadem est, quae his civibusmeis ; petatur, a virtute invisae hujus vitae vindicta. At-que ita gladio, quem veste texerat, per adversum pectustransfixus , ante pedes imperatoris moribundus procubuit.
XVI. Quia, et quod ad supplicium attinet Campano-rum, et pleraque alia, de Flacci unius sententia actaerant; mortuum. Ap. Claudium sub deditionem Capuae
2 quidam tradifct. Hunc quoque ipsum Tauream neque suasponte venisse Cales, neque sua manu interfectum: sed,dum inter ceteros ad palum deligatur, quia parum interstrepitus exaudiri possent, quae vociferabatur, silentiumfieri Flaccum jussisse: tum Tauream illa, quae ante me-morata sunt, dixisse, virum se fortissimum ab nequaquam
3 pari ad virtutem occidi. Sub haec dicta jussu proconsulispraeconem ita pronunciasse: Lictor, viro forti adde virgas,et in eum primum lege age. Lectum quoque senatuscon-sultum, priusquam securi feriret, quidam auctores sunt;sed, quia ascriptum in senatusconsulto fuerit, si ei videre-tur, integram rem ad senatum rejiceret, interpretatum esse,quid magis e republica duceret, aestimationem sibi per-
4 missam. Capuam a Calibus reditum est, Atellaque et Ca-latia in deditionem acceptae. Ibi quoque in eos, qui ca-pita rerum erant, animadversum. Ita ad septuaginta prin-cipes senatus interfecti; trecenti ferine nobiles Campani incarcerem conditi: alii, per sociorum Latini nominis urbesin custodias dati, variis casibus interierunt: multitudo
5 alia civium Campanorum venumdata. De urbe agroquereliqua consultatio fuit, quibusdam delendam censentibusurbem praevalidam, propinquam, inimicam. Ceterum
prae-