Band 
Vol. II.
Seite
228
JPEG-Download
 

228

T. Livii Lib, XXVI. Cap. 20 — 22.

sequi navibus jussis, Tarraconem pedibus profectus, con-ventum omnium sociorum (etenim legationes ad famamadventus ejus ex omni se provincia effuderant) habuit.

8 Naves ibi subduci jussit, remissis quatuor triremibus Mas-siliensium , quae officii causa ab domo prosecutae fuerant.Responsa inde legationibus suspensis varietate tot casuumdare coepit, ita elato ab ingenti virtutum suarum fiduciaanimo, ut nullum ferox verbum excideret; ingensque om-nibus, quae diceret, quum majestas inesset, tum fides.

XX. Profectus ab Tarracone, et civitates sociorumet hiberna exercitus adiit: collaudavitque milites, quod,duabus tantis cladibus deinceps icti, provinciam obtinuis-sent, nec fructum secundarum rerum sentire hostes passi,omni cis Iberum agro eos arcuissent, sociosque cum fide

2 tutati essent. Marcium secum habebat cum tanto honore,ut facile appareret, nihil minus, quam vereri, ne quis ob-staret gloriae suae. Successit inde Neroni Silanus, et inhiberna novi milites deducti. Scipio, omnibus, quae ade-unda agendaque erant, mature aditis peractisque, Tarfa-

3 conem concessit. Nihilo minor fama apud hostes Scipio-nis erat, quam apud cives sociosque, et divinatio quae-dam futuri, quo minus ratio timoris reddi poterat obortitemere, majorem inferens metum. In hiberna diversi con-cesserant: Hasdrubal Gisgonis usque ad oceanum et Ga-des : Mago in mediterranea, maxime supra Castulonensemsaltum : Hasdrubal Hamilcaris filius proximus Ibero circa

4 Saguntum hibernavit. Aestatis ejus extremo, qua captaest Capua, et Scipio in Hispaniam venit, Punica classis,ex Sicilia Tarentum accita ad arcendos commeatus prae-sidii Romani, quod in arce Tarentina erat, clauserat qui-dem omnes ad arcem a mari aditus; sed assidendo diutius

5 artiorem annonam sociis, quam hosti, faciebat. Non enimtantum subvehi oppidanis per pacata litora apertosqueportus praesidio navium Punicarum poterat, quantum fru-menti classis ipsa turba navali mixta ex omni genere ho-minum absumebat; ut arcis praesidium etiam sine invecto(quia pauci erant) ex ante praeparato sustentari posset;

6 Tarentinis classique ne invectum quidem sufficeret. Tan-dem majore gratia, quam venerat, classis dimissa est.Annona haud multum laxaverat: quia, remoto maritimopraesidio, subvehi frumentum non poterat.

XXL Ejusdem aestatis exitu, M. Marcellus ex Siciliaprovincia quum ad urbem venisset, a C. Calpurnio prae-tore senatus ei ad aedem Bellonae datus est. Ibi quumde rebus a se gestis disseruisset, questus leniter non suammagis, quam militum, vicem, quod provincia confectaexercitum deportare non licuisset, postulavit, ut trium-

2 phanti urbem inire liceret. Id non impetravit. Ouuminultis verbis actum esset, utrum minus conveniret, cujus