A. U. C. 54 i. A. C. 2 i 3 .
229
nomine absentis, ob res prospere cinctu ejns gestas, sup-plicatio decreta foret, et diis immortalibus habitus honos,ei praesenti negare triumphum; an, quem tradere exer-citum successori jussissent, (quod, nisi manente in pro-vincia bello, non decerneretur) eum quasi debellato tri-umphare, quum exercitus, testis meriti atque immerititriumphi, abesset: medium visum, ut ovans urbem iniret.Tribuni plebis ex auctoritate senatus ad populum tnle- 3runt, ut M. Marcello, quo die urbem ovans iniret, impe-rium esset. Pridie, quam urbem iniret, in monte Albanotriumphavit. Inde ovans multam prae se praedam in ur-bem intulit. Cum simulacro captarum Syracusarum, ca-tapultae ballistaeque, et alia omnia instrumenta belli lata,et pacis diuturnae regiaeque opulentiae ornamenta, ar-genti aerisque fabrefacti vis, alia supellex, preliosaquevestis, et multa nobilia signa, quibus inter primas Grae-ciae urbes Syracusae ornatae fuerant. Punicae quoque 4victoriae signum, octo ducti elephanti. Et non minimumfuit spectaculum cum coronis aureis praecedentes SosisSyracusanus, et Mericns Hispanus; quorum altero ducenocturno Syracusas introitum erat; alter Nasum, quodqueibi praesidii erat, prodiderat. His ambobus civitas data, 5et quingena jugera agri. Sosidi in agro Syracusano, quiaut regius, aut hostium populi Romani fuisset, et aedesSyracusis, cujus vellet eoruin, in quos belli jure animad-versum esset: Merico Hispanisquc, qui cum eo transie-rant, urbs agerque in Sicilia ex iis, qui a populo Romanodefecissent, jussa dari. Id M. Cornelio mandatum, ut,ubi ei videretur, urbem agrumque eis assignaret. In eo- 6dem agro Belligeni, per quem illectus ad transitionemMericus erat, quadringenta jugera agri decreta. Postprofectionem ex Sicilia Marcelli, Punica classis octo mil-lia peditum, tria Numidarum equitum exposuit. Ad eosMurgantinae desciverunt terrae. Secutae defectionemearum Hybla et Macella sunt, et ignobiliores quaedamaliae. Et Numidae, praefecto Mutine, vagi per totam Si- 7ciliain , sociorum populi Romani agros urebant. Superhaec exercitus Romanus iratus, partim quod cum impera-tore non devectus ex provincia esset, partim quod in op-pidis hibernare vetiti erant, segni fungebantur militia:magisque eis auctor ad seditionem, quam animus, deerat.Inter has difficultates M. Cornelius praetor et militum 8animos, nunc consolando, nunc castigando, sedavit, et ci-vitates omnes, quae defecerant, in ditionem redegit: at-que ex his Murgantiam Hispanis, quibus urbs agerque de-bebatur, ex senatusconsulto attribuit.
XXII. Consules, quum ambo Apuliam provinciam ha- .berent, minusque jam terroris a Poenis,et Hannibale es-set , sortiri jussi Apuliam Macedoniamque provincias.
«