A. U. C. 543 . A. C. 212.
235
se non redituros. Qui victus acie excessisset, eum ne 6quis urbe, tecto, mensa, lare reciperet, diram exsecratio-nem in populares, obtestationem quam sanctissimam po-tuerunt adversus hospites, composuerunt: precatique si-mul Epirotas sunt, ut, qui suorum in acie cecidissent,eos uno tumulo contegerent, adhiberentque humatis titu-lum : HIC SITI SUNT ACARNANES, (jOI, ADVERSUSVIM ATQUE INJURIAM AETOLORUM ERO PATRIA
pugnantes, mortem occuduerunt. Per haec 7incitatis animis, castra in extremis finibus suis obvia hostiposuerunt. Nunciis ad Philippum missis, quanto res indiscrimine esset, omittere Philippum, id quod in manibuserat, coegerunt bellum, Jamphorina per deditionem re-cepta, et prospero alio successu rerum. Aetolorum impc- 8tum tardaverat primo conjurationis fama Acarnanicae: de-inde auditus Philippi adventus regredi etiam in intimoscoegit fines. Nec Philippus, quanquam, ne opprimerenturAcarnanes, itineribus magnis ierat, ultra Dium est pro-gressus. Inde, quum audisset reditum Aetolorum ex Acar-nania, et ipse Pellam rediit.
XXVI. Laevinus, veris principio a Corcyra profec-tus navibus, superato Leucata promontorio, quum venis-set Naupactum, Anticyram inde se petiturum edixit, utpraesto ibi Scopas Aetolique essent. Sita Anticyra est inLocride laeva parte 6inum Corinthiacum intrantibus.Breve terra iter eo, brevis navigatio ab Naupacto est.Tertio ferine post die ntrinque oppugnari coepta est.Gravior a mari op pugnatio erat; quia et tormenta machi- 2naeque omnis generis in navibus erant, et Romani indeoppugnabant. Itaque intra paucos dies recepta urbs perdeditionem Aetolis traditur, praeda ex pacto Romanis ces-sit. Literae Laevino redditae, consulem eum absentemdeclaratum, et successorem venire P. Sulpicium. Cete-rum , diuturno ibi morbo implicitus, serius spe omniumRomam venit. M. Marcellus, quum Idibus Martiis consu- 3latum inisset, senatum eo die, moris modo causa, habuit,professus, nihil .5«, absente collega, neque de republica, ne-que de provinciis , acturum. Scire se , frequentes Siculosprope urbem in villis obtrectatorum suorum esse. Quibus ,tantum abesse , ut per se non liceat palam Romae criminaedita fictaque ab inimicis vulgare, ut , ni simularent , ali-quem sibi timorem , absente collega, dicendi de consule esse,ipse eis extemplo daturus senatum fuerit. Ubi quidem coi- 4lega venisset , non passurum quicquam prius agi , quam utSiculi in senatum introducantur. Delectum prope a M.Cornelio per totam Siciliam habitum, ut quamplurimi que-stum de se Romam venirent. Eundem literis falsis urbemimplesse , bellum in Sicilia esse , ut suam laudem minuat.Moderati animi gloriam eo die adeptus consul, senatum