Band 
Vol. II.
Seite
232
JPEG-Download
 

933

T. Livii Lib. XXVI. Cap. 25.26.

nus, ab Aetolia incipienti, solum tectaque, et muri cum agrisAetolorum ; alia omnis praeda populi Romani esset. Darent-que operam Romani, ut Acarnaniam Aetoli haberent. SiAetoli pacem cum Philippo facerent, foederi ascriberent, itaratam eorum pacem, si Philippus arma ab Romanis sociis-que, quique eorum ditionis essent, abstinuisset. Item, sipopulus Romanus foedere jungeretur regi, ut caveret, ne

7 jus ei belli inferendi Aetolis, sociisque eorum esset. Haecconvenerunt, conscriptaque biennio post Olympiae ab Ae-tolis, in Capitolio ab Romanis, ut testata sacratis monu-mentis essent, sunt posita. Morae causa fuerant retentiRomae diutius legati Aetolorum. Nec tamen impedimentoid rebus gerendis fuit. Et Aetoli extemplo moverunt ad-versus Philippum bellum, et Laevinus Zacynthum (parvainsula est propinqua Aetoliae: urbem unam eodem, quoipsa est, nomine habet; eam praeter arcem vi cepit) etOeniadas Nasumque Acarnanum captas Aetolis contribuit.

g Philippum quoque satis implicatum bello finitimo ratus,ne Italiam Poenosque et pacta cum Hannibale posset re-spicere, Corcyram ipse se recepit.

XXV. Philippo Aetolorum defectio Pellae hibernantiallata est. Itaque, quia primo vere moturns exercitum inGraeciam erat, Illyrios finitimasque eis urbes alterno metuquietas ut Macedonia haberet, expeditionem subitam inOricinorum atque Apolloniatiuin fines fecit: egressosqueApolloniatas cum magno terrore atque pavore compulit

2 intra muros. Vastatis proximis Illyrici, in Pelagoniameadem celeritate vertit iter: inde Dardanorum urbem, si-tam in Macedonia, transitum Dardanis facturam, cepit.His raptim actis, memor Aetolici junclique cum eo Ro-mani belli, per Pelagoniam, et Lyncum et Rottiaeam , in

3 Thessaliam descendit. Ad bellum secum adversus Aetoloscapessendum incitari posse homines credebat: et, relictoad fauces Thessaliae Perseo cum quatuor millibus arma-torum ad arcendos aditu Aetolos, ipse, priusquam majori-bus occuparetur rebus, in Macedoniam, atque inde in

4 Thraciam exercitum ac Maedos duxit. Incurrere ea gensin Macedoniam solita erat, ubi regem occupatum externobello, ac sine praesidio esse regnum sensisset. Ad Phra-gandas igitur vastare agros, et urbem Jamphorinam, ca-put arcemque Maedicae , oppugnare coepit. Scopas , ubiprofectum in Thraciam regem, occupatumque ibi belloaudivit, armata omni juventute Aetolorum, bellum inferre

5 Acarnaniae parat. Adversus quod Acarnanum gens et vi-ribus impar, et jam Oeniadas Nasumque amissa cernens,Romanaqne insuper arma ingruere, ira magis instruit,quam consilio, bellum. Conjugibus liberisque et seniori-bus supra sexaginta annos in propinquam Epirum missis,ab quindecim ad sexaginta annos conjurant, nisi victores,