Band 
Vol. II.
Seite
236
JPEG-Download
 

236

T. Livii Lib. XXFI. Cap. 29 — 3r.

XXIX. His senatusconsultis perfectis, sortiti pro-vincias consules. Sicilia et classis Marcello, Italia cumbello adversus Hannibalem Laevino evenit. Quae sors,velut iterum captis Syracusis, ita exanimavit Siculos, ex-spectatione sortis in consulum conspectu stantes, ut com-ploratio eorum flebilesque voces et extemplo oculos homi-num converterent, et postmodo sermones praebuerint.

2 Circumibant enim senatum cum veste sordida, affirmantes,se non modo suam quisque patriam, sed totam Siciliam, re-licturos, si eo Marcellus iterum cum imperio redisset. Nullosuo merito eum ante implacabilem in se fuisse : quid iratum,quod Romam de se questum venisse Siculos sciat, Jacturum ?Obrui Aetnae ignibus, aut mergi freto , satius illi insulae

3 esse, quam velut dedi noxae inimico. Hae Siculorum que-relae, domos primum nobilium circumlatae, celebratae-que sermonibus, quos partim misericordia Siculorum,partim invidia Marcelli excitabat, in senatum etiam per-venerunt. Postulatum a consulibus est, ut de permutan-

4 dis provinciis senatum consulerent. Marcellus, si jam au-diti ab senatu Siculi essent, aliam forsitan futuram fuissesententiam suam, dicere: nunc, ne quis timore frenari eosdicere posset, quo minus de eo libere querantur, in cujuspotestate mox futuri sint, si collegae nihil intersit, mutarese provinciam paratum esse. Deprecari senatus praejudi-cium', nam quum extra sortem collegae optionem dari pro-vinciae iniquum fuerit, quanto majorem injuriant , imo con-

5 tumeliam esse, sortem suam ad eum transferril Ita sena-tus, quum, quid placeret, magis ostendisset, quam decres-set, dimittitur. Inter ipsos consules permutatio provin-ciarum, rapiente fato Marcellum ad Hannibalem, factaest; ut, ex quo primns adversae pugnae gloriam ceperat,in ejus laudem postremus Romanorum imperatorum, pros-peris tum maxime bellicis rebus , caderet.

XXX. Permutatis provinciis, Siculi, in senatum in-troducti, multa de Hieronis regis fide perpetua erga po-pulum Romanum verba fecerunt., in gratiam publicamavertentes, Hieronymum ac postea Hippocraten et Epicydentyrannos, quum ob alia, tum propter defectionem ab Roma-

2 nis ad Hannibalem, invisos fuisse sibi. Ob eam causamet Hieronymum a principibus juventutis prope publico con-silio interfectum : et in Epicydis Ilippocratisque caedem sep-tuaginta nobilissimorum juvenum conjurationem factam;quos Marcelli mora destitutos, quia ad praedictum tempusexercitum ad Syracusas non admovisset, indicio facto, om-

3 nes ab tyrannis interfectos. Eam quoque Hippocratis atqueEpicydis tyrannidem Marcellum excitasse, Leontinis crude-liter direptis. Nunquam deinde principes Syracusanorumdesisse ad Marcellum transire, pollicerique, se urbem, quumvellet, ei tradituros. Sed eum primo vi capere maluisse,