A. U. C. 542. A. C. 212.
237
dein, quum, id neque terra, neque mari, omnia expertus,potuisset, auctores traditarum Syracusarum fabrum aera-rium Sosim, et Mericum Hispanum, quam principes Syra-cusanorum habere, toties id nequicquam ultro offerentes,praeoptasse: quo scilicet justiore de causa vetustissimos so-cios populi Romani trucidaret, ac diriperet. Si non Hiero- 4nymus ad Hannibalem defecisset, sed populus Syracusanuset senatus ; si portas Marcello Syracusani publice, et non,oppressis Syracusanis, tyranni eorum Hippocrates et Epicy-des, clausissent j si Carthaginiensium animis bellum cumpopulo Romano gessissent : quid ultra , quam quod fecerit,nisi ut deleret Syracusas, facere hostiliter Marcellum po-tuisse ? Certe ‘praeter moenia et tecta exhausta urbis, et 5refracta ac spoliata deum delubra, diis ipsis ornamentisqueeorum ablatis, nihil relictum Syracusis esse. Bona quoquemultis adempta, ita ut ne nudo quidem solo reliquiis di-reptae fortunae alere snse ac suos possent. Orare se Pa-tres conscriptos, ut, si nequeant omnia, saltem, quae com-pareant cognoscique possint, restitui dominis jubeant. Talia 6conquestos quum excedere ex templo, ut de postulatis eo-rum Patres consuli possent, Laevinus jussisset, Maneantimo, inquit Marcellus, ut coram his respondeam, quandoea conditione pro vobis, Patres conscripti, bella gerimus, utvictos armis accusatores habeamus. Duae captae hoc annourbes Capua Fulvium reum, Marcellum Syracusae habeant.
XXXI. Reductis in curiam legatis, tum consul, Nonadeo majestatis, inquit, populi Romani imperiique hujus ob-litus sum, Patres conscripti, ut, si de meo crimine ambi-geretur, consul dicturus causam, accusantibus Graecis, fue-rim. Sed non, quid ego fecerim, in disquisitionem venit, 2quam quid isti pati debuerint. Qui si non fuerunt hostes,nihil interest, nunc, an vivo Hierone, Syracusas violaverim.Sin autem desciverunt, legatos nostros ferro atque armispetierunt, urbem ac moenia clauserunt, exercituquq Cartha-giniensium adversus nos tutati sunt-, quis passos esse hosti-lia , quum fecerint, indignatur ? Tradentes urbem princi- 3pes Syracusanorum aversatus sum: Sosim et Mericum His-panum , quibus tantum crederem, potiores habui. Non estisextremi Syracusanorum, quippe qui aliis humilitatem obji-ciatis. Quis est vestrum, qui se mihi portas aperturum, quiarmatos milites meos in urbem accepturum promiserit ?Odistis et exsecramini eos, qui fecerunt, et ne hic quidemcontumeliis in eos dicendis parcitis: tantum abest, ut et ipsitale quicquam facturi fueritis. Ipsa humilitas eorum, Pa - 4tres conscripti, quam isti objiciunt, maximo argumento est,me neminem, qui navatam operam reipublicae nostrae velit,aversatum esse. Et antequam obsiderem Syracusas, nunclegatis mittendis, nunc ad colloquium eundo, tentavi pacem tet postquam neque legatos violandi verecundia erat, nec mi-