T. Livii Lib. XXVI. Cap. 35 . 36 .
2 io
ipsos liberosque eorum et conjuges vendendas, extra Jilias,quae enupsissent prius, quam in populi Romani potestatemvenirent. Alios in vincula condendos, ac de his posteriusconsulendum. Aliorum Campanorum summam etiam cen-sus distinxerunt, publicanda necne bona essent; pecuacaptiva, praeter equos, et mancipia, praeter puberes virilissexus, et omnia, quae solo non continerentur, restituenda ,gcensuerunt, dominis. Campanos omnes, Atellanos, Calati-nos, Sabatinos, extra quam, qui eorum, aut ipsi aut paren-tes eorum , apud hostes essent, liberos esse, jusserunt, ita utnemo eorum civis Romanus , aut Latini nominis esset: nevequis eorum, qui Capuae fuissent, dum portae clausae esserit ,in urbe agrove Campano intra certam diem maneret. Lo-cus, ubi habitarent, trans Tiberim, qui non contingeret Ti-
4 berim , daretur. Qui nec Capuae, nec in urbe Campana,quae a populo Romano defecisset, per bellum fuissent, eoscis Lirim amnem Romam versus', qui ad Romanos transis-sent prius, quam Hannibal Capuam veniret, cis Vulturnumemovendos, censuerunt: ne quis eorum propius mare, quin-decim millibus passuum agrum aedificiumve haberet. Quieorum trans Tiberim emoti essent, ne ipsi posterive eorumuspiam pararent haberentve, nisi in Vejente, aut Sutrino,Nepesinove agro ; dum ne cui major, quam quinquaginta ju-
5 gerum, agri modus esset. Senatorum omnium, quique ma-gistratus Capuae, Atellae, Calatiae gessissent, bona venireCapuae, jusserunt: libera corpora, quae venumdari placue-rat, Romam mitti, ac Romae venire. Signa, statuas aeneas,quae capta de hostibus dicerentur, quae eorum sacra ac pro-li fana essent, ad pontificum collegium rejecerunt. Ob haec
decreta maestiores aliquanto, quam Romam "venerant,Campanos dimiserunt: nec jam 0. Fulvii saevitiam inscse, sed iniquitatem deum atque exsecrabilem fortunamsuam incusabant.
XXXV. Dimissis Siculis Campanisque, delectus habi-tus. Scripto deinde exercitu, de remigum supplementoagi coeptum. In quam rem quum neque hominum satis,nec, ex qua pararentur, stipendiumque acciperent, pecu-niae quicquam ea tempestate in publico esset, edixeruntconsules, ut privati ex censu ordinibusque, sicut antea,remiges darent cum stipendio cibariisque dierum triginta.2 Ad ia edictum tantus fremitus hominum, tanta indignatiofuit, ut magis dux, quam materia, seditioni deesset. Se-cundum Siculos Campanosque plebem Romanam perdendamlacerandamque sibi consules sumpsisse. Per tot annos tri-buto exhaustos nil reliqui, praeter terram nudam ac vastam ,5 habere. Tecta hostes incendisse, servos agri cultores rem-publicam abduxisse, nunc ad militiam parvo aere emendo,nunc remiges imperando. Si quid cui argenti aerisve fue-rit, stipendio remigum et tributis annuis ablatum. Se, ut
dent,