A. U. C. 542. C. A . 212.
239
culpam conferrent: sed satis pensum poenarum, tot vene-no absumptis, tot securi percussis senatoribus, credebant.Paucos nobilium superstites esse, quos nec sua conscientia , 2ut quicquam de se gravius consulerent, impulerit, nec victo-ris ira capitis damnaverit; eos libertatem sibi suisque, etbonorum aliquam partem orare, cives Romanos, affinitatibusplerosque et propinquis jam cognationibus ex connubio ve-tusto junctos. Summotis deinde e templo, paullisper du- 3bitatum, an arcessendus a Capua £>. Fulvius esset, (mor-tuus enim post captam Claudius consul erat,) ut coramimperatore, qui res gessisset, sicut inter Marcellum Sicu-losque disceptatum fuerat, disceptaretur: dein, quum M.Atilium, C. Fulvium fratrem Flacci, legatos ejus, ac Q.Minucium et L. Veturium Philonem, item Claudii legatos,qui omnibus gerendis rebus affuerant, in senatu viderent,nec Fulvium avocari a Capua, nec differri Campanos vel-lent ; interrogatus sententiam M. Atilius Regulus, cujus ^ex iis, qui ad Capuam fuerant, maxima auctoritas erat:
In consilio, inquit, arbitror me fuisse consulibus, Capuacapta, quum quaereretur, ecquis Campanorum de republicanostra bene meritus esset: duas mulieres compertum est ,Vestiam Oppiam Atellanam Capuae habitantem , et Paucu-lam Cluviam , quae quondam quaestum corpore fecisset: il-lam quotidie sacrificasse pro salute et victoria populi Ro-mani j hanc captivis egentibus alimenta clam suppeditasse.Ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum , 5quem Carthaginiensium, fuisse: securique percussos a Q.Fulvio esse magis, quorum dignitas inter alios, quam quo-rum culpa eminebat. Per senatum agi de Campanis, qui ci-ves Romani sunt, injussu populi non video posse: idque etapud majores nostros in Satricanis factum est, quum defe-cissent , ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationemferret, sciretque plebs, uti senatui de Satricanis sententiaedicendae jus esset. Itaque censeo, cum tribunis plebis agen-dum esse, ut eorum unus pluresve rogationem ferant adplebem, qua nobis statuendi de Campanis jus fiat. L. Ati- 6lius tribunus plebis ex auctoritate senatus plebem in haecverba rogavit: Omnes Campani, Atellani, Calatini, Sabatini,qui se dediderunt in arbitrium ditionemque populi RomaniFulvio proconsuli, quaeque una securn dediderunt, agrumurbemque, divina, humanaque, utensiliaque, sive quid aliuddediderunt; de iis rebus quid jieri velitis, vos rogo, Quiri-tes. Plebes sic jussit. Quod senatus juratus, maxima pars,censeat , qui assidetis, id volumus jubemusque.
XXXIV. Ex hoc plebeiscito senatus consultus, OppiaeCluviaeque primum bona ac libertatem restituit: si qua aliapraemia petere ab senatu vellent, venire eas Romam. Cam-panis in familias singulas decreta facta, quae non operaepretium est omnia enumerare. Aliorum bona publicanda: 2