242. T. Livii Lib, XXVI. Cap. 37—39.
equester ordo est secutus: equestris ordinis, plebes. Itasine edicto, sine coercitione magistratus, nec remige insupplementum, nec stipendio respublica eguit: paratisqueomnibns ad bellum, consules in provincias profecti sunt.
XXXVII. Neque aliud magis tempus belli fuit, quoCarthaginienses Romanique pariter variis casibus immixti
2 magis in ancipiti spe ac metu fuerint. Nam Romanis etin provinciis, hinc in Hispania adversae res, hinc pros-perae in Sicilia, luctum et laetitiam miscuerant: et inItalia, quum Tarentum amissum damno et dolori, tumarx cum praesidio retenta praeter spem gaudio fuit: etterrorem subitum pavoremque urbis Romae obsessae etoppugnatae Capua post dies paucos capta in laetitiam ver-
3 tit. Transmarinae quoque res quadam vice pensatae.Philippus hostis tempore haud satis opportuno factus: Ae-toli novi asciti socii, Attalusque Asiae rex, jam velat de-spondente fortuna Romanis imperium Orientis. Carthagi-nienses quoque Capuam amissam et Tarentum captum ae-quabant: et, ut ad moenia urbis Romanae nullo prohi-bente se pervenisse in gloria ponebant, ita pigebat irritiincepti; pudebatque adeo se spretos, ut, sedentibus ipsisad Romana moenia, alia porta exercitus Romanus in His-
4 paniam duceretur. Ipsae quoque Hispaniae, quo propiusspem venerant, tantis duobus ducibus exercitibusque cae-sis, debellatum ibi, ac pulsos inde Romanos esse; eo plus,ab Li. Marcio tumultuario duce ad vanum et irritum vic-toriam redactam esse, indignationis praebebant. Ita ae-quante fortuna, suspensa omnia utrinque erant, integraspe, integro metu, velut illo tempore primum bellum in-ciperent.
XXXVIIi. Hannibalem ante omnia angebat, quodCapua, pertinacius oppugnata ab Romanis, quam defensaab se, multorum Italiae populorum animos averterat:quos neque omnes tenere praesidiis, nisi vellet in multasparvasque partes carpere exercitum, quod minime tumexpediebat, poterat; nec, deductis praesidiis, spei liberam
2 vel obnoxiam timori sociorum relinquere fidem. Prae-ceps in avaritiam et crudelitatem animUs ad spolianda,quae tueri nequibat, ut vastata hosti relinquerentur, in-clinavit. Id foedum consilium quum incepto, tum etiamexitu fuit. Neque enim indigna patientium modo abalie-nabantur animi, sed ceterorum etiam: quippe ad pluresexemplum, quam calamitas, pertinebat. Nec consul Roma-nus tentandis urbibus, sicunde spes aliqua se ostendisset,
3 deerat. Salapiae principes erant Dasius et Blattius: Da-sius Hannibali amicas; Blattius, quantum ex tuto poterat,rem Romanam fovebat, et per occultos nuncios Spem pro-ditionis fecerat Marcello; sed sine adjutore Dasio restransigi non poterat. Multum ac diu cunctatus) et tum