A. U. C. 54.2. A. C. 212.
243
quoque magis inopia consilii potioris, quam spe effectas,Dasium appellabat. At ille, quum ab re aversus, tumaemulo potentatus inimicus, rem Hannibali aperit. Ar- 4cessito utroque, Hannibal quum pro tribunali quaedamageret, mox de Blattio cognituras, starentque summotopopulo accusator et reus: Blattius de proditione Dasiumappellabat. Enimvero, ille, velut in manifesta re, excla-mat, sub oculis Hannibalis secum de -proditione agi. Han-nibali atque eis, qui aderant, quo audacior res erat, mi-nus similis veri visa est. Aemulationem profecto atqueodium esse: et id crimen afferri , quod, quia testem haberenon posset , liberius fingenti sit. Ita inde dimissi sunt. 5Nec Blattius ante abstitit tamen tam audaci incepto, quamidem obtundendo, docendoque, quam ea res ipsis patriae-que salutaris esset, pervicit, ut praesidium Punicum (quin-genti autem Numidae erant) Salapiaque traderetur Mar-cello. Nec sine caede multa tradi potuit; longe fortissimiequitum toto Punico exercitu erant. Itaque, quanquam 6improvisa res fuit, nec usus equorum in urbe erat, tamen,armis inter tumultum captis, et eruptionem tentaverunt,et, quum evadere nequirent, pugnantes ad ultimum occu-buerunt. Nec plus quinquaginta ex his in potestatem ho-stium vivi venerant; plusque aliquanto damni haec alaequitum amissa Hannibali, quam Salapia, fuit: nec deindeunquam Poenus (quo longe plurimum valuerat) equitatusuperior fuit.
XXXIX. Per idem tempus, quum in arce Tarentinavix inopia tolerabilis esset, spem omnem praesidium, quodibi erat, Romanum praefectusque praesidii atque arcis M.Livius in commeatibus ab Sicilia missis habebant. Qui uttuto praeterveherentur oram Italiae, classis viginti ferinenavium Rhegii stabat. Praeerat classi commeatibusque D. 2Quinctius, obscura genere ortus, ceterum multis fortibusfactis gloria militari illustris. Primo quinque naves, qua-rum maximae duae triremes a Marcello ei traditae erant,habuit: postea rem impigre saepe gerenti tres additaequinqueremes: postremo ipse a sociis, Rheginisque, et aVelia, et a Paesto, debitas ex foedere exigendo, classemviginti navium, sicut ante dictum est, effecit. Huic ab 3Rhegio profectae classi Democrates, cum pari classe na-vium Tarentinarum numero, quindecim millia ferme aburbe ad Sacriportum obvius fuit. Velis tum forte, im-providus faturi certaminis, Romanus'veniebat. Sed circaCrotonem Sybarimque suppleverat remigio naves, in-structamque et armatam egregie pro magnitudine naviumclassem habebat: et tum forte sub idem fere tempus etventi vis omnis cecidit, et hostes in conspectu fuere, utad componenda armamenta, expediendumque remigem acmilitem ad imminens certamen satis temporis esset. Raro 4
Q*
I
I