250
T. Livii Lib, XXVI. Cap. 45 — 47.
nari coepta est. Ceterum tumultus inde major, quam vis,adhiberi poterat. Dum applicant, dum partim exponuntscalas militesque, dnm, qua cuique proximum est, in ter-ram evadere properant, ipsa festinatione et certamine aliialios impediunt.
XLV. Inter haec repleverat jam Poenus armatis mu-ros, et vis magna, ex ingenti copia congesta, telorum sup-peditabat. Sed neque viri, nec tela, nec quicquam aliud
2 aeque, quam moenia ipsa sese, defendebant. Rarae enimscalae altitudini aequari poterant: et, quo quaeque altio-res, eo infirmiores erant. Itaque, quum summus quisqueevadere non posset, subirent tamen alii, onere ipso fran-gebantur. Ouidam, stantibus scalis, quum altitudo cali-
3 ginem oculis offudisset, ad terram delati sunt. Et quumpassim homines scalaeque ruerent, et ipso successu auda-cia atque alacritas hostium cresceret, signum receptui da-tum est: quod spem non praesentis modo ab tanto certa-mine ac labore quietis obsessis, sed etiam in posterum de-dit, scalis et corona capi urbein non posse; opera et dif-ficilia esse, et tempus datura, ad ferendam opem, impera-
4 toribus suis. Vix prior tumultus conticuerat, quum Sci-pio ab defessis jam vulneratisque recentes ihtegrosquealios accipere scalas jubet, et vi majore aggredi urbem.Ipse, ut ei nunciatum est, aestum decedere, quod per pis-catores Tarraconenses, nunc levibus cymbis, nunc, ubieae siderent, vadis pervagatos stagnum, compertum habe-bat, facilem pedibus ad murum transitum dari, eo secum
5 armatos duxit. Medium ferine diei erat: et ad id, quodsua sponte cedente in mare aestu trahebatur aqua, aceretiam septentrio ortus inclinatum stagnum eodem, quoaestus, ferebat, et adeo nudaverat vada , ut alibi umbilico
6 tenus aqua esset, alibi genua vix superaret. Hoc, curaac ratione compertum, in prodigium ac deos vertens Sci-pio, qui ad transitum Romanis mare verterent, et stagnoauferrent, viasque ante nunquam initas humano vestigioaperirent, Neptunum jubebat ducem itineris sequi, ac me-dio stagno evadere ad moenia.
XLVI. Ab terra ingens labor succedentibus erat: necaltitudine tantum moenium impediebantur, sed quod eun-tes ad ancipites utrinque ictus subjectos habebant Roma-nos ; ut latera infestiora subeuntibus, quam adversa cor-
9 pora , essent. At parte in alia quingentis et per stagnumfacilis transitus, et in murum ascensus inde fuit. Nampeque opere emunitus erat, ut ubi ipsius loci ac stagnipraesidio satis creditum foret; nec ulla armatorum statioaut custodia opposita, intentis omnibus ad opem eo feren-
3 dam, unde periculum ostendebatur. Ubi urbem sine cer-tamine intravere, pergunt inde, quanto maximo cursu po-terant, ad eam portam, circa quam omne contractum cer-