Band 
Vol. II.
Seite
251
JPEG-Download
 

A. U. C. 542 . A. C. 212.

251

tamen erat: in quod adeo intenti omnium non animi so-lum fuere, sed etiam oculi auresque pugnantium spectan-tiumque et adhortantium pugnantes, ut nemo ante ab ter-go senserit captam urbem, quam tela in aversos incide-runt, et utrinque ancipitem hostem habebant. Tunc, tur- 4batis defensoribus metu, et moenia capta, et porta intusforisque pariter refringi coepta: et mox. caedendo con-fractis, ne iter impediretur, foribus, armati impetum fe-cerunt. Magna multitudo et muros transcendebat; sedhi passim ad caedem oppidanorum versi. Illa, quae por-tam ingressa erat, justa acies, cum ducibus, cum ordini-bus , media urbe in forum processit. Inde quum duobus 5itineribus fugientes videret hostes, alios ad tumulum inorientem versum, qui tenebatur quingentorum militumpraesidio, alios in arcem, in quam et ipse Mago cum om-nibus fere armatis, qui muris pulsi fuerant, refugerat;partim copiarum ad tumulum expugnandum mittit, par-tim ipse ad arcem ducit. Et tumulus primo impetu est gcaptus, et Mago, arcem conatus defendere, quum omniahostium plena videret, neque spem ullam esse, se arcem-que et praesidium dedidit. Ouoad dedita arx est, caedestota urbe passim factae; nec ulli puberum, qui obvius fuit,parcebatur. Tum, signo dato, caedibus finis factus. Adpraedam victores versi, quae ingens ornnis generis fuit.

XL/VII. Liberorum capitum virile secus ad decemmillia capta. Inde, qui cives Novae Carthaginis erant,dimisit; urbemque et sua omnia, quae reliqua eis bellumfecerat, restituit. Opifices ad duo millia hominum erant:eos publicos fore populi Romani edixit, cum spe propin-qua libertatis, si ad ministeria belli enise operam navas-sent. Ceteram multitudinem incolarum juvenum, ac vali- 2dorum servorum, in classem ad supplementum remigumdedit; et auxerat navibus octo captivis classem. Extrahanc multitudinem Hispanorum obsides erant: quorumperinde, ac si sociorum liberi essent, cura habita, Cap- 3tus et apparatus ingens belli; catapultae maximae formaecentum viginti, minores ducentae octoginta et una: balli-stae majores viginti tres, minores quinquaginta duae;scorpionum majorum minorumque, et armorum telorum-que, ingens numerus: signa militaria septuaginta quatuor,

Et auri argentique relata ad imperatorem magna vis: pa- 4terae aureae fuerunt ducentae septuaginta $ex, libras fer-me omnes pondo: argenti facti signatique decem et octomillia et trecenta pondo: vasorum argenteorum magnus -numerus. Haec omnia C. Flaminio quaestori appensa an-numerataque sunt. Tritici quadraginta millia modium,hordei ducenta septuaginta. Naves onerariae sexaginta gtres in portu expugnatae captaeque: quaedam cum suisoneribus, frumento, armis, aere praeterea, ferroque, et