Band 
Vol. II.
Seite
254
JPEG-Download
 

254

T. Livii Lib. XXVJ. Cap. 50.51.

verecunde ac modeste, quam hospitum conjuges ac ma-.tres, jussit.

L. Captiva deinde a militibus adducitur ad eumadulta virgo, adeo eximia forma, ut, quacunque incede-bat, converteret omnium oculos. Scipio, percunctatus pa-triam parentesque, inter cetera accepit, desponsam eamprincipi Celtiberorum adolescenti: Allucio nomen erat.

2 Extemplo igitur parentibus sponsoque ab domo accitis,quum interim audiret, deperire eum sponsae amore, ubiprimum venit, accuratiore eum sermone, quam parentes,alloquitur. Juvenis , inquit, juvenem, appello, quo rpinor sitinter nos hujus sermonis verecundia. Ego, quum sponsatua capta a militibus nostris ad me ducta esset, audirem-que , eam tibi cordi esse , et forma faceret fidem, quia ipse,si frui liceret ludo aetatis , (praesertim recto et legitimoamore) et non respublica animum nostrum occupasset, veni-am mihi dari sponsam impensius amanti vellem: tuo, cujus

3 possum, amori faveo. Fuit sponsa tua apud me eadem,qua apud soceros tuos parentesque suos, verecundia: servatatibi est, ut inviolatum et dignum me teque dari libi donumposset. Hanc mercedem unam pro eo munere paciscor: ami-cus populo Romano sis-, et, si me virum bonum credis esse,quales patrem patruumque meum jam ante hae gentes no-rant, scias multos nostri similes in civitate Romana esse ;nec ullum in terris populum hodie dici posse, quem minus

4 tibi hostem tuisque esse velis, aut amicum malis. Ado-lescens, simul pudore et gaudio perfusus, dextram Scipio-nis tenens, deos omnes invocare ad gratiam illi pro sereferendam, quoniam sibi nequaquam satis facultatis, prosuo animo atque illius erga se merito, esset. Parentes

g inde cognatique virginis appellati. Qui, quoniam gratissibi redderetur virgo, ad quam redimendam satis magnumattulissent auri pondus, orare Scipionem, ut id ab se do-num acciperet, coeperunt: haud minorem ejus rei apudse gratiam futuram esse, affirmantes, quam redditae invio-latae foret virginis. Scipio, quando tanto opere peterent,accepturum se pollicitus, poni ante pedes jussit: vocato-que ad se Allucio, Super dotem, inquit, quam accepturusa socero es, haec tibi a me dotalia dona accedent: aurum-

6 que tollere, ac sibi habere jussit. His laetus donis hono-ribnsque dimissus domum, implevit populares laudibusineritis Scipionis: Venisse diis simillimum juvenem, vincen-tem omnia, quum armis, tum benignitate ac beneficiis . Ita-que, delectu clientium habito, cum delectis mille et qua-dringentis equitibus intra paucos dies ad Scipionemrevertit.

LI. Scipio retentum secum Laelium, dum captivosobsidesqne et praedam ex consilio ejus disponeret, satisomnibus compositis, data quinquereme, captivisque, Ma-