Band 
Vol. II.
Seite
257
JPEG-Download
 

A. U. C. 542. A, C. 213.

25 7

passent praesenti certamine oculos animosque, circumvecti,pars castra hostium, pars terga trepidantium invaderent,ipse in Fulvii similitudinem nominis, quod Cn, Fulviumpraetorem biennio ante in iisdem devicerat locis, incre-pans similem eventum pugnae fore affirmabat. Neque ea 6spes vana fuit. Nam, quum cominus acie et peditum cer-tamine multi cecidissent Romanorum, starent tamen ordi-nes signaque, equestris a tergo tumultus, simul a castrisclamor hostilis auditus, sextam ante legionem, quae, insecunda acie posita, prior ab Numidis turbata est; quin-tam deinde atque eos, qui ad prima signa erant, avertit.Pars in fugam effusi, pars in medio cdesi: ubi et ipse Cn, 7Fulvius cum undecim tribunis militum cecidit. Romano-rum sociorumque quot caesa in eo proelio millia sint,quis pro certo affirmet? quum tredecim millia alibi, alibihaud plus, quam septem, inveniam. Castris praedaqnevictor potitur. Herdoneam, quia et defecturam fuisse ad 8Romanos comperit, nec mansuram in fide, si inde absces-sisset, multitudine omni Metapontum ac Thurios traducta,incendit: occidit principes, qui cum Fulvio colloquia oc-culta habuisse comperti sunt. Romani, qui ex tanta cladeevaserant, diversis itineribus semermes ad Marcellum con-sulem in Samnium perfugerunt.

11 . Marcellus, nihil admodum tanta clade territns,lileras Romam ad senatum de duce et exercitu ad Her-doneam amisso scribit. Ceterum eundem se, qui post Can -nerisem pugnam ferocem victoria Hannibalem contudisset ,ire adversus eum , brevem illi laetitiam, qua exsultet, factu-rum. Et Romae quidem quum luctus ingens ex praeterito, 2tum timor in futurum erat. Consul, ex Samnio in Luca-nos transgressus, ad Numistronem in conspectu Hanniba-lis loco plano, quum Poenus collem teneret, posuit castra.Addidit et aliam fidentis speciem, quod prior in aciemeduxit. Nec detrectavit Hannibal, ut signa portis efferrividit. Ita tamen aciem instruxerunt, ut Poenus dextrum 3cornu in collem erigeret, Romani sinistrum ad oppidumapplicarent. Ab hora tertia quum ad noctem pugnam ex-tendissent, fessaeque pugnando primae acies essent, abRomanis prima legio et dextera ala, ab Hannibale Hispanimilites et funditor Baliaris, elephanti quoque, cdmmissojam certamine in proelium acti. Diu pugna neutro incli- 4nata stetit. Primae legioni tertia, dexterae alae sinistrasubiit. Et apud hostes integri a fessis pugnam accepere.Novum atque atrox proelium ex tam segni repente exar-sit, recentibus animis corporibusque: sed nox incerta vic-toria diremit pugnantes. Postero die Romani ab sole ortoin multum diei stetere in acie: ubi nemo hostium adver-sus prodiit, spolia per otium legere, et Congestos in unumlocum cremavere suos. Nocte insequenti Hannibal silen- 5Livius P. 11, R