Band 
Vol. II.
Seite
264
JPEG-Download
 

264

T. Livii Lib. XXVII. Cap. 9. 10.

in provincias irent, duas urbanas legiones in supplemen-tum, quantam opus erat ceteris exercitibus militum, scrip-serunt, Urbanum veterem exercitum Fulvius consul C.Fulvio Flacco legato (frater hic consulis erat) in Etruriamdedit ducendum, et legiones, quae in Etruria erant, Ro-7 mam deducendas. Et Fabius consul reliquias exercitusFulviani conquisitas (fuere autem ad tria millia trecentitriginta sex) Q. Maximum filium ducere in Siciliam adM. Valerium proconsulem jussit: atque ab eo duas legio-nes et triginta quinqueremes accipere. Nihil hae eductaeex insula legiones minuerunt nec viribus nec specie ejusg provinciae praesidium. Nam quum, praeter egregie sup-pletas duas veteres legiones, transfugarum etiam Numida-rum equitum peditumque magnam vim haberet, Siculosquoque, qui in exercita Epicydis aut Poenorum fuerant,9 belli peritos viros, milites scripsit. Ea externa auxiliaquum singulis Romanis legionibus adjunxisset, duorumspeciem exercituum servavit: altero L. Cincium parteminsulae, qua regnum Hieronis fuerat, tueri jussit; alteroipse ceteram insulam tuebatur, divisam quondam RomaniPunicique imperii finibus ; classe quoque navium septua-ginta partita, ut omni ambitu litorum praesidia orae ma-10 ritimae essent. Ipse cum Mutinis equitatu provinciamperagrabat, ut viseret agros, cultaque ab incultis notaret,et perinde dominos laudaret castigaretque. Ita tantum eacura frumenti provenit, ut et Romam mitteret, et Cata-,nam conveheret, unde exercitui, qui ad Tarentum aestivaacturus esset, posset praeberi.

IX. Ceterum transportati milites in Siciliam (et erantmajor pars Latini nominis sociorumque) prope magni mo-tus causa fuere: adeo ex parvis saepe magnarum momenta

3 rerum pendent. Fremitus enim inter Latinos sociosquein conciliis ortus: Decimum annum delectibus, stipendiisexhaustos esse. Quotannis ferme clade magna pugnare.Alios in acie occidi, alios morbo absumi’, magis perire sibicivem, qui ab Romano miles lectus sit, quam qui a Poenocaptus •. quippe ab hoste gratis remitti in patriam; ab Ro-manis extra Italiam in exsilium verius, quam in militiam,

g ablegari. Octavum jam ibi annum senescere Cannensemmilitem, moriturum ante, quam Italia hostis (quippe nuncquum maxime florens viribus) excedat. Si veteres militesnon redeant in patriam, novi legantur, brevi neminem su-per futurum. Itaque, quod propediem res ipsa negatura sit ,priusquam ad ultimam solitudinem atque egestatem perveni-ant, negandum populo Romano esse. Si consentientes inhoc socios videant Romani, profecto de pace cum Carthagi-niensibus jungenda cogitaturos. Aliter nunquam, vivo Han-

4 nibale, sine bello Italiam fore. Haec acta in conciliis.Tringinta tum coloniae populi Romani erant. Ex iii