Band 
Vol. II.
Seite
265
JPEG-Download
 

A. U. C. 543. A, C. 311.

265

duodecim, quum omniom legationes Romae essent, nega-verunt consulibus esse, unde milites pecuniamqne darent.Eae fuere Ardea, Nepete, Sutrium, Alba, Carseoli, Cora,Suessa, Circeji, Setia, Cales, Narnia, Interamna. Nova 5re consules icti, quum absterrere eos a tam detestabiliconsilio vellent, castigando increpandoque plus, quam le-niter agendo, profecturos rati, eos ausos esse consulibusdicere, ajebant, quod consules, in senatu ut pronunci arent,in animum inducere non possent. Non enim detrectationemeam munerum militiae, sed apertam defectionem a populoRomano esse. Redirent itaque propere in colonias, et, tan- 6quam integra re,- locuti magis, quam ausi, tantum nefas,cum suis consulerent ; admonerent, non Campanos, nequeTarentinos eos esse, sed Romanos ; inde oriundos, inde incolonias atque in agrum bello captum stirpis augendae causamissos : quae liberi parentibus deberent, ea illos Romanisdebere, si ulla pietas, si memoria antiquae patriae esset.Consulerent igitur de integro. Nam, tum quidem quae te-mere agitassent, ea prodendi imperii Romani, tradendaeHannibali victoriae esse. Ouum alternis haec consules diu 7jactassent, nihil inoti legati, neque se, quod domum renun-ciarent, habere, dixerunt, neque senatum suum, quid noviconsuleret, ubi nec miles, qui legeretur, nec pecunia, quaedaretur in stipendium, esset, yuum obstinatos eos vide-rent consules, rem ad senatum detulerunt: ubi tantus pa-vor animis omnium est injectus, ut magna pars, actum deimperio, diceret. Idem alias colonias Jacturas; idem sociosconsensisse omnes ad prodendam Hannibali urbem [fto-manam.

X. Consules hortari et consolari senatum, et dicere,Alias colonias in fide atque officio pristino fore; eas quo-que ipsas, quae officio decessissent, si legati circa eas colo-nias mittantur , qui castigent, non qui precentur, verecun-diam imperii habituros esse. Permissum ab senatu iis 2quum esset, agerent, facerentque, ut e republica ducerent;pertentatis prius aliarum coloniarum animis, citaveruntlegatos, qnaesiveruntque ab iis , ecquid milites ex formulaparatos haberent ? Pro duodeviginti coloniis M. SextiliusFregellanus respondit: et milites ex formula paratos esse :et, si pluribus opus esset, plures daturos: et, quicquid aliudimperaret velletque populus Romanus, enise facturos. Adid sibi neque opes deesse, animum etiam super esse. Consu- 3les, sibi parum videri, praefati, pro merito eorum, suavoce collaudari eos, nisi universi Patres iis in curia gra-tias egissent, sequi in senatum jusserunt. Senatus, quampoterat honoratissimo decreto allocutus eos, mandat con-sulibus , ut ad populum quoque eos producerent, et intermulta alia praeclara, quae ipsis majoribusque suis praesti-tissent, recens etiam meritum eorum in rempublicam com-