Band 
Vol. II.
Seite
267
JPEG-Download
 

A, U. C, 543. A. C. a 11.

267

mus censor ex iis , qui viverent , fuisset , eum principem le-gerent : is T. Manlius Torquatus erat. Sempronius, cuidii sortem legendi dedissent , ei jus liberum eosdem dedissedeos. Se id suo arbitrio facturum: lecturumque Q. Fa-bium Maximum , quem tum principem Romanae civitatisesse, vel Hannibale judice, victurus esset. Ouum diu certa- 6tum verbis esset, concedente collega, lectus a Sempronioprinceps in senatu Q. Fabius Maximus consul: inde aliuslectus senatus, octo praeteritis, inter quos L. CaeciliusMetellus erat, infamis auctor deserendae Italiae post Can-nensem cladem. In .equestribus quoque notis eadem ser-vata causa. Sed erant perpauci, quos ea infamia attinge-ret. Illis omnibus (et multi erant) adempti equi, quiCannensium legionum equites in Sicilia erant. Addide- 7runt acerbitati etiam tempus, ne praeterita stipendia pro-cederent iis, quae equo publico emeruerant, sed dena sti-pendia equis privatis facerent. Magnum praeterea .nu-merum eorum conquisiverunt, qui equo merere deberent:atque ex iis, qlii principio ejus belli septemdecim annosnati fuerant, neque militaverant, omnes aerarios fecerunt.Locaverunt inde reficienda, quae circa forum incendioconsumpta erant, septem tabernas, macellum, atriumregium.

XII. Transactis omnibus, quae Romae agenda erant,consules ad bellum profecti. Prior Fulvius praegressusCapuam. Post paucos dies consecutus Fabius; qui et col-legam 'coram obtestatus, et per literas Marcellum, utquam acerrimo bello detinerent Hannibalem, dum ipseTarentum oppugnaret: ea urbe adempta hosti jam undiquepulso, nec ubi consisteret, nec quid fidum respiceret ha-benti, ne remorandi quidem causam in Italia fore. Rhe- 2gium etiam nuncium mittit ad praefectum praesidii, quodab Laevino consule adversus Bruttios ibi locatum erat,octo millia hominum: pars maxima ab Agathyrna (sicutantea dictum est) ex Sicilia traducta, rapto vivere homi-num assuetorum. Additi erant Bruttiorum indidem per-fugae , et audacia et audendi omnia necessitatibus pares.Hanc manum ad Bruttium primum agrum depopulandum 3duci jussit; inde ad Cauloniam urbem oppugnandam. Im-perata non impigre solum, sed etiam avide, exsecuti, di-reptis fugatisque cultoribus agri, summa vi urbem oppug-nabant. Marcellus, et consulis literis excitus, “et quia itain animum induxerat, neminem ducem Romanum tam pa-rem Hannibali, quam se, esse, ubi primum in agris pabulicopia fuit, ex hibernis profectus, ad Canusium Hannibalioccurrit. Sollicitabat ad defectionem Canusinos Poenus. 4Ceterum, ut appropinquare Marcellum audivit, castra in-de movit. Aperta erat regio, sine ullis ad insidias late-bris ; itaque in loca saltuosa cedere inde coepit, Marcel-