266
T. Livii Lib. XXVII. Cap. 11,12.
4 memorarent. Ne nunc quidem post tot secula sileantur,fraudenturve laude sua. Signini fuere, et Norbani, Sati-culanique, et Brundisini, et Fregellani, et Lucerini, etVenusini, et Hadriani, et Firmani, et Ariminenses: et abaltero mari, Pontiani, et Paestani, et Cosani: et mediter-ranei, Beneventani, et Aesernini, et Spoletini, et Placen-
g tini, et Cremonenses. Harum coloniarum subsidio tumimperium populi Romani stetit: iisque gratiae et in se-natu, et ad populum actae. Duodecim aliarum colonia-rum, quae detrectaverunt imperium, mentionem fieri Pa-tres vetuerunt, neque illos dimitti, neque retineri, nequeappellari a consulibus. Ea tacita castigatio maxime ex
6 dignitate populi Romani visa est. Cetera expedientibus,quae ad bellum opus erant, consulibus, aurum vicesima-rium, quod in sanctiore aerario ad ultimos casus servaba-tur, promi placuit. Prompta ad quatuor millia pondoauri. Inde quingena pondo data consulibus, et M. Mar-cello, et P, Sulpicio proconsulibus, et L, Veturio praetori,qui Galliam provinciam sortitus erat; additumque Fabioconsuli centum pondo auri praecipuum, quod in arcem
7 Tarentinam portaretur. Cetero usi sunt ad vestimentapraesenti pecunia locanda exercitui, qui in Hispania bel-lum secunda sua fama ducisque gerebat.
XI. Prodigia quoque, priusquam ab urbe consulesproficiscerentur, procurari placuit. In Albano montetacta de coelo erant signum Jovis, arborque templo pro-pinqua, et Ostiae lacus, et Capuae murus, Fortunaequeaedes, et Sinuessae murus portaque. Haec de coelo tacta.Cruentam etiam fluxisse aquam Albanam, quidam aucto-
2 res erant. Et Romae intus cellam aedis Fortis Fortunaede capite signum, quod in corona erat, in manus spontesua prolapsum. Et Priverni satis constabat bovem locu-tum , volturiumque frequenti foro in tabernam devolasse,et Sinuessae natum ambiguo inter marem ac feminamsexu infantem: quos androgynos vulgus (ut pleraque, fa-ciliore ad duplicanda verba Graeco sermone) appellat: et
3 lacte pluisse, et cum elephanti capite puerum natum. Eaprodigia hostiis majoribus procurata, et supplicatio circaomnia pulvinaria, et obsecratio in unum diem indicta: etdecretum, ut C. Hostilius praetor ludos Apollini, sicut hisannis voti factique erant, voveret faceretque. Per eosdies et censoribus creandis 0 . Fulvius consul comitia lia-
4 buit. Creati censores, ambo qui nondum consules fuerant,M. Cornelius Cethegus, P. Sempronius Tuditanus. Hicensores, ut agrum Campanum fruendum locarent, exauctoritate Patrum latum in plebem est, plebesque scivit.Senatus lectionem contentio inter censores de principe le-
5 gendo tenuit. Sempronii lectio erat: ceterum Corneliusmorem, traditum a patribus sequendum ajebat, ut , qui pri-