272
T. Livii Lib. XXVIL Cap. 17.
cecidere. Philemenus, qui proditionis ad Hannibalem auc-tor fuerat, quum citato equo ex proelio avectus esset, va-gus paullo post equus errans per urbem cognitus; corpusnusquam inventum est. Creditum vulgo est, in puteum
3 apertum ex equo praecipitasse. Carthalonem autem, prae-fectum praesidii Punici, cum commemoratione paternihospitii, positis armis, venientem ad consulem, miles ob-vius obtruncat. Alii alios passim sine discrimine arma-tos, inermes, caedunt, Carthaginienses Tarentinosque pa-riter. Bruttii quoque multi interfecti, seu per errorem,seu vetere in eos insito odio, seu ad proditionis famam(ut vi potius atque armis captum Tarentum videretur)
4 exstinguendam. Tum ab caede ad diripiendam urbem dis-cursum. Millia triginta servilium capitum dicuntur capti:argenti vis ingens facti signatique: auri octoginta triamillia pondo: signa tabulaeque, prope ut Syracusarumornamenta aequaverint. Sed majore animo generis ejuspraeda abstinuit Fabius, quam Marcellus ; qui interrogantiscribae, quid fieri signis vellet, (ingentis magnitudinis* diisunt, suo quisque habitu in modum pugnantium formati)
5 deos iratos Tarentinis relinqui jussit. Murus inde, qui ur-bem ab arce dirimebat, dirutus est ac disjectus. Dumhaec Tarenti aguntur, Hannibal iis, qui Cauloniam obsi-debant, in deditionem acceptis, audita oppugnatione Ta-renti, dies noctesque cursim agmine acto, quum, festimansad opem ferendam, captam urbem andisset; Et Romani ,inquit, suum Hannibalem habent. Eadem , qua ceperamus ,
6 arte Tarentum amisimus. Ne tamen fugientis modo con-vertisse agmen videretur, quo constituerat loco, quimquemillia ferine ab urbe posuit castra. Ibi paucos moratusdies, Metapontum sese recepit. Inde duos* Metapontinoscum literis principum ejus civitatis ad Fabium Tarentummittit,, fidem ab consule accepturos, impunita iis pr iorafore, si Metapontum ei cum praesidio Punico prodidisssent.
7 Fabius, vera, quae afferrent, esse ratus, diem, qua acces-surus esset Metapontum, constituit: literasque ad princi-pes dedit, quae ad Hannibalem delatae sunt. Enimverolaetus successu fraudis, si ne Fabius quidem dolo invictusfuisset, haud procul Metaponto insidias ponit. Fabio au-spicanti prius, quam egrederetur ab Tarento, aves semel
8 atque iterum non addixerunt. Hostia quoque caesa con-sulenti deos haruspex, cavendum a fraude hostili et abinsidiis, praedixit. Metapontini, postquam ad constitutamnon venerat diem, remissi, ut cunctantem hortarentar,repente comprehensi, metu gravioris quaestionis, detegantinsidias.
XVII. Aestatis ejus principio, qua haec agebantur,P. Scipio in Hispania quum hiemem totam reconciliandisbarbarorum animis, partim donis, partim remissione obsi-
dum