A. U. C. 544. A. C. 210.
28S
ejns, grave libertati futurum, rebus Graeciae immisceretur.De pace dilata consultatio est in concilium Achaeorum; 4concilioque ei et locus et dies certa indicta. Interim tri-ginta dierum indutiae impetratae. Profectus inde rex perThessaliam Boeotiamque, Chalcidem Euboeae venit, ntAttalum, quem classe Euboeam petiturum audierat, portu-bus et litorum appulsu arceret. Inde, praesidio relicto 5adversus Attalum, si forte interim trajecisset, profectusipse cum paucis equitum levisque armaturae, Argos venit.Ibi curatione Heraeorum Nemeorumque suffragiis populiad eum delata, quia se Macedonum reges ex ea civitateoriundos referunt, Heraeis peractis, ab ipso ludicro ex-templo Aegium profectus est, ad indictum multo ante so-ciorum concilium. Ibi de Aetolico finiendo bello actum, 6ne causa aut Romanis, aut Attalo intrandi Graeciam esset.Sed ea omnia, vixdum indutiarum tempore circumacto,Aetoli turbavere, postquam et Attalum Aeginam venisse,et Romanam classem stare ad Naupactum audivere. Vo- 7cati enim in concilium Achaeorum, in quo eaedem lega-tiones erant, quae ad Phalara egerant de pace, primumquesti sunt quaedam parva contra fidem conventionis tem-pore indutiarum facta: postremo negarunt dirimi bellumposse, nisi Messeniis Achaei Pylum redderent, Romanisrestitueretur Atintania, Scerdilaedo et Pleurato Ardyaei.Enimvero indignum ratus Philippus, victos victori sibi ul- 8tro conditiones ferre : ne antea quidem, se aut de pace au-disse , aut indutias pepigisse , dixit, spem ullam habentemquieturos Aetolos ; sed ut omnes socios testes haberet, se pa-cis, illos belli causam quaesisse. Ita infecta pace conciliumdimisit, quatuor millibus armatorum relictis ad praesidiumAchaeorum, et quinque longis navibus acceptis. Quas si gadjecisset missae nuper ad se classi Carthaginiensium, etex Bithynia ab rege Prusia venientibns navibus, statueratnavali proelio lacessere Romanos, jam diu in ea regionepotentes maris. Ipse ab eo concilio Argos regressus : jamenim Nemeorum appetebat tempus, quae celebrari volebatpraesentia sua.
XXXI. Occupato rege apparatu ludorum, et per diesfestos licentius, quam inter belli tempora, remittente ani-mum, P. Sulpicius, ab Naupacto profectus, classem appu-lit inter Sicyonem et Corinthum, agrumque nobilissimaefertilitatis effuse vastavit. Fama ejus rei Philippum ab 2ludis excivit: raptimque cum equitatu profectus, jussissubsequi peditibus, palatos passim per agros gravesquepraeda (ut qui nihil tale metuerent) adortus Romanos,compulit in naves. Classis Romana, haudquaquam laetapraeda, Naupactum rediit, Philippo quoque ludorum, qui 5reliqui erant, celebritatem quantaecunque, de Romanistamen, victoriae partae fama auxerat5 laelitiaque ingenti