286
T. Livii Lib. XXVII . Cap. 32.33.
celebrati festi dies: eo magis etiam, quod populariterdempto capitis insigni, purpuraque, atque alio regio ha-bitu, aequaverat ceteris se in speciem: quo nihil gratius
4 est civitatibus liberis. Praebuissetque haud dubiam eofacto spem libertatis, nisi omnia intoleranda libidine foedaac deformia effecisset. Vagabatur enim cum uno aut al-tero comite per maritas domos dies noctesque: et, snm-mittendo in privatum fastigium, quo minus conspectus,eo solutior erat: et libertatem quum aliis vanam osten-
5 disset, totam in suam licentiam verterat. Neque enim-omnia emebat aut eblandiebatur, sed vim etiam flagitiisadhibebat: periculosnmque et viris et parentibus erat, mo-ram incommoda severitate libidini regiae fecisse. Uni eti-am principi Achaeorum Arato adempta uxor nomine Poly-cratia , ac spe regiarum nuptiarum in Macedoniam aspor-tata fuerat. Per haec flagitia sollemni Nemeorum peracto,paucisque additis diebus, Dymas est profectus, ad praesi-dium Aetolorum, quod ab Eleis accitum acceptumque in
6 urbem erat, ejiciendum. Cycliadas (penes eum summaimperii erat) Achaeique ad Dymas regi occurrere: et Ele-orum accensi odio, quod a ceteris Achaeis dissentirent:et infensi Aetolis, quos Romanum quoque adversus se mo-visse bellum credebant. Profecti ab Dymis, conjunctoexercitu transeunt Larisum amnem, qui Eleum agrum abDymaeo dirimit.
XXXII. Primum diem, quo fines hostium ingressisunt, populando absumpserunt. Postero die acie instructaad urbem accesserunt, praemissis equitibus, qui, obequi-tando portis, promptum ad excursiones genus lacesserent
2 Aetolorum. Ignorabant, Sulpicium cum quindecim navi-bus ab Naupacto Cyllenen trajecisse, et, expositis in ter-ram quatuor millibus armatorum, silentio noctis, ne con-spici agmen posset, intrasse Elim. Itaque improvisa resingentem injecit terrorem, postquam inter Aetolos Eleos-
3 que Romana signa atque arma cognovere. Et primo reci-pere suos voluerat rex: dein, contracto jam inter Aetoloset Trallos (Illyriorum id est genus) certamine, quum ur-geri videret suos, et ipse rex cum equitatu in cohortemRomanam incurrit. Ibi equus pilo trajectus quum prolap-sum per caput regem effudisset, atrox pugna utrinque ac-censa est, et ab Romanis impetu in regem facto, et pro-
4 tegentibus regiis. Insignis et ipsius pugna fuit, quum pe-des inter equites coactus esset proelium inire. Dein, quumjam impar certamen esset, caderentque circa eum multi,et vulnerarentur, raptus ab suis, atque alteri equo injec-tus, fugit. Eo die castra quinque millia passuum ab urbeEleorum posuit. Postero ad castellum (Pyrgum vocant)copias omnes eduxit: quo agrestium multitudinem cum
5 pecoribus metu populationum compulsam audierat. Eam