Band 
Vol. II.
Seite
292
JPEG-Download
 

292

T. Livii Lib. XXVII, Cap. 39—41,

acta. Volones in undevicesimam et vicesimam legiones

6 scripti, Magni roboris auxilia ex Hispania quoque a P.Scipione M. Livio missa quidam ad id bellum auctoressunt: octo millia Hispanorum Gallorumque, et duo milliade legione militum, equitum mille, mixtos Numidas His-panosque. M. Lucretium has copias navibus adduxisse:et sagittariorum funditorumque ad quatuor millia ex Sici-lia C. Mamilium misisse.

XXXIX. Auxerunt Romae tumultum literae ex Galliaallatae ab L. Porcio praetore: Hasdrubalem movisse ex hi-bernis , et jam Alpes transire : Octo millia Ligurum con-scripta armataque , conjunctura se transgresso in Italiamesse, nisi mitteretur in Ligures, qui eos bello occuparet: secum invalido exercitu, quoad tutum putaret, progressurum.

2 Hae literae consules, raptim confecto delectu, maturius,quam constituerant, exire in provincias coegerunt, eamente, ut uterque hostem in sua provincia contineret, ne-

3 que conjungi, aut conferre in unum vires pateretur. Plu-rimum in eam rem adjuvit opinio Hannibalis : quod, etsiea aestate transiturum in Italiam fratrem crediderat, re-cordando , quae ipse in trans itu nunc Rhodan^, nunc Al-pium, cum hominibus locisqne pugnando, per quinquemenses exhausisset, haudquaquam tam facilem maturum-que transitum exspectabat. Ea tardius movendi ex hiber-

4 nis causa fuit. Ceterum Hasdrubali et sua et aliorum speomnia celeriora atque expeditiora fuere. Non enim rece-perunt modo Arverni eum, deincepsque aliae Gallicae at-que Alpinae gentes; sed etiam secutae sunt ad bellum.Et quum per munita pleraque transitu fratris, quae anteainvia fuerant, ducebat; tum etiam, duodecim annorumassuetudine perviis Alpibus factis, inter mitiora jam ho-

5 minum transibat ingenia. Invisitati namque antea alieni-genis, nec videre ipsi advenam in sua terra assueti, omnigeneri humano insociabiles erant. Et primo ignari, quoPoenus pergeret, suas rupes suaque castella, et pecorumhominumque praedam peti crediderant: fama deinde Pu-nici belli, quo duodecimum annum Italia urebatur, satisedocuerat, viam tantum Alpes esse: duas praevalidas ur-bes, magno inter se maris terrarumque spatio discretas,

6 de imperio et opibus certare. Hae causae aperuerant AlpesHasdrubali. Ceterum quod celeritate itineris profectumerat, id mora ad Placentiam, dum frustra obsidet magis,quam oppugnat, corrupit. Crediderat campestris oppidifacilem expugnationem esse: et nobilitas coloniae induxe-rat eum, magnum se excidio ejus urbis terrorem ceteris

q ratum injectorum. Non ipsum solum ea oppugnatio im-pediit , sed Hannibalem post famam transitus ejus, tantospe sua celeriorem, jam moventem ex hibernis, continue-rat; quippe reputantem, non solum quam lenta urbium