A. V. C. 545. A. C, 209,
295
duo capti. Circa quingentos Romanorum sociornmque 4victores ceciderunt. Postero die Poenus quievit. Roma-nus, in aciem copiis eductis, postquam neminem signacontra efferre vidit, spolia legi caesorum hostium, et suo-rum corpora collata in unum sepeliri jussit. Inde inse- 5quentibus continuis diebus aliquot ita institit portis, utprope inferre signa videretur: donec Hannibal tertia vigi-lia, crebris ignibus tabernaculisque, quae pars castrorumad hostes vergebat, et Numidis paucis, qui in vallo por-tisque se ostenderent, relictis, profectus Apuliam petereintendit. Ubi illuxit, successit vallo Romana acies; etNumidae ex composito paullisper in portis se valloqueostentavere: frustratique aliquamdiu hostes, citatis equisagmen suorum assequuntur. Consul, ubi silentium in ca- 6stris, et ne paucos quidem, qui prima luce obambulave-rant, parte ulla cernebat, duobus equitibus speculatum incastra praemissis , postquam satis tuta omnia esse explo-ratum est, inferri signa jussit: tantumque ibi moratus,dum milites ad praedam discurrunt, receptui deinde ceci-nit, multoque ante noctem copias reduxit. Postero dieprima luce profectus, magnis itineribus famam et vestigiaagminis sequens, haud procul Venusia hostem assequitur.Ibi quoque tumultuaria pugna fuit: supra duo millia Poe- 7norum caesa. Inde nocturnis montanisque itineribus Poe-nus, ne locum pugnandi daret, Metapontum petiit. Hannoinde (is enim praesidio ejus loci praefuerat) in Bruttioscum paucis ad exercitum novum comparandum missus.Hannibal, copiis ejus ad suas additis, Venusiam retro,quibus venerat itineribus, repetit, atque inde Canusiumprocedit. Nunquam Nero vestigiis hostis abstiterat: etQ. Fulvium, quum Metapontum ipse proficisceretur, inLucanos, ne regio ea sine praesidia esset, arcessierat,XLIII. Inter haec ab Hasdrubale, postquam a Pla-centiae obsidione abscessit, quatuor Galli equites, duoNumidae, cum literis ad Hannibalem missi, quum permedios hostes totam ferme longitudinem Italiae emensiessent, dum Metapontum cedentem Hannibalem sequuntur,incertis itineribus Tarentum delati, a vagis per agros pa-bulatoribus Romanis ad 0. Claudium propraetorem dedu-cuntur. Eum primo incertis implicantes responsis, ut me- 2tus tormentorum admotus fateri vera coegit, edocuerunt,literas se ab Hasdrubale ad Hannibalem ferre. Cum iisliteris, sicut erant, signatis, L. Virginio tribuno militumducendi ad Claudium consulem traduntur. Duae simulturmae Samnitium praesidii causa missae. Qui ubi ad 3consulem pervenerunt, literaeque lectae per interpretemsunt, et ex captivis percunctatio facta; tum Claudius, nonid tempus esse reipublicae ratus, quo consiliis ordinariisprovinciae suae quisque finibus per exercitus suos cum