Band 
Vol. II.
Seite
301
JPEG-Download
 

A. U. C. 545. A. C. 209.

301

apud hostes erant, supra quatuor millia capitum recepta.Id solatii fuit pro amissis eo proelio militibus. Namhaudquaguam incruenta victoria fuit: octo ferme milliaRomanorum sociorumque occisa. Adeoque etiam victores 5sanguinis caedisque ceperat satietas, ut postero die, quumesset nunciatum Livio consuli, Gallos Cisalpinos Ligures-que, qui aut proelio non affuissent, aut inter caedem ef-fugissent, uno agmine abire sine certo duce, sine signis,sine ordine ullo, aut imperio; posse, si una equitum alamittatur, omnes deleri; Supersint, inquit, aliqui nuncii , ethostium cladis, et nostrae virtutis.

L. Nero ea nocte, quae secuta est pugnam, citatiore,quam inde venerat, agmine, die sexto ad stativa sua, at-que ad hostem pervenit. Iter ejus frequentia minore, quianemo praecesserat nuncius, laetitia vero tanta, vix utcompotes mentium prae gaudio essent, celebratum est.Nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique 2potest; nec quo incerta exspectatione eventus civitas fue-rat, nec quo victoriae famam accepit. Nunquam per om-nes dies, ex quo Claudium consulem profectum fama at-tulit, ab orto sole ad occidentem, aut senator quisquam acuria atque ab magistratibus abscessit, aut populas e foro.Matronae, quia nihil in ipsis opis erat, in preces obtesta- 3tionesque versae, per omnia delubra vagae suppliciis vo-tisque fatigare deos. Tam sollicitae ac suspensae civitatifama incerta primo accidit, duos Narnienses equites incastra, quae in faucibus Umbriae opposita erant, venisseex proelio, nunciantes caesos hostes. Et primo magis au- 4ribus, quam animis, id acceptum erat, ut majus laetius-que, quam quod mente capere, aut satis credere possent:et ipsa celeritas fidem impediebat, quod biduo ante pug-natum dicebatur. Literae deinde ab L. Manlio Acidinomissae ex castris afferuntur de Narniensium equitum ad-venta. Eae literae, per forum ad tribunal praetoris latae, 5senatum curia exciverunt: tantoque certamine ac tumultupopuli ad fores curiae concursum est, ut adire nunciusnon posset, trahereturque a percunctantibus vociferanti-busque, ut in Rostris prius, quam in senatu, literae reci-tarentur. Tandem summoti et coerciti a magistratibus:dispensarique laetitia inter impotentes ejus animos potuit.

In senatu primum, deinde in concione, literae recitatae $sunt: et, pro cujusque ingenio, aliis jam certum gaudium,aliis nulla ante futura fides erat, quam legatos consulumveliteras audissent.

LI. Ipsos deinde appropinquare legatos allatum est.Tum enimvero omnis aetas currere obvii, primus quis-que ocnlis auribusque haurire tantum gaudium cupientes:ad Mulvium usque pontem continens agmen pervenit. Le- 2gati (erant L. Veturius Philo, P. Licinius Varus, Q. Cae-