Band 
Vol. II.
Seite
302
JPEG-Download
 

302

T. Livii Lib. XXVIII. Cap. i.

cilius Metellas) circumfusi omnis generis hominum fre-quentia in forum pervenerunt; quum alii ipsos, alii comi-tes eorum, quae acta essent, percunctarentur, et ut quis-que audierat, exercitum hostium imperatoremque occi-sum , legiones Romanas incolumes, salvos consules esse,

3 extemplo aliis porro impertiebant gaudium suum. Quumaegre in curiam perventum esset, multo aegrius snmmotaturba, ne Patribus misceretur, literae in senatu recitataesunt. Inde producti in concionem legati. L. Veturius,literis recitatis, ipse planius omnia, quae acta erant, ex-posuit cum ingenti assensu, postremo etiam clamore uni-versae concionis, quum vix gaudium animis caperent.

4 Discursum inde ab aliis circa templa deum, ut gratesagerent; ab aliis domos, ut conjugibus liberisque tam lae-tum nuncium impertirent. Senatus, quod M. Livius etC. Claudius consules, incolumi exercitu, ducem hostiumlegionesque occidissent, supplicationem in triduum decre-vit: eam supplicationem C. Hostilius praetor pro concione

5 edixit, celebrataque a viris feminisque est. Omnia templaper totum triduum aequalem turbam habuere: quum ma-tronae amplissima veste cum liberis, perinde ac si debel-latum foret, omni solutae metu, deis immortalibus gratesagerent. Statum quoque civitatis ea victoria movit: utjain inde, haud secus quam in pace, res inter se contra-here, vendendo, emendo, mutuum dando, argentum credi-

6 tum solvendo , auderent. C. Claudius consul quum in ca-stra redisset, caput Hasdrubalis, quod servatum cum curaattulerat, projici ante hostium stationes, captivosque Afrosvinctos, ut erant, ostendi, duos etiam ex iis solutos ire ad

7 Hannibalem, et expromere, quae acta essent, jussit, Han-nibal, tanto simul publico familiarique ictus luctu, ag-noscere se fortunam Carthaginis , fertur dixisse: castrisqueinde motis, ut omnia auxilia, quae diffusa latius tueri nonpoterat, in extremum Italiae angulum Bruttios contrahe-ret, et Metapontinos, civitatem universam, excitos sedi-bus suis, et Lucanorum qui suae ditionis erant, in Brut-tium agrum traduxit.

LIBER XXVIII.

EPITOME.

■Res in Hispania prospere gestae a Silano , Scipionis legato ,et ab L. Scipione fratre adversus Poenos, a Sulpicio procon-sule et ab Attalo rege Asiae adversus Philippum regem Ma-