3<>4
T. Livii Lib. XXVIII. Cap. 2 . 3 .
inclusae,) tamen non solum nuncios, sed etiam famam ad-ventus sui praegressus, ducibus indidem ex Celtiberia
4 transfugis, ad hostem pervenit. Eisdem auctoribus com-pertum est, quum decem circiter millia ab hoste abessent,bina castra circa viam, qua irent, esse; laeva Celtiberos,novum exercitum, supra novem millia hominum, dextraPunica tenere castra. Haec stationibus, vigiliis, omnijusta militari custodia tuta et firma esse; illa altera solutaneglectaque, ut barbarorum et tironum, et minus timen-
5 tium, quod in sua terra essent. Ea prius aggredienda ra-tus Silanus, signa quam maxime ad laevam jubebat ferri,necunde ab stationibus Punicis conspiceretur. Ipse, prae-missis speculatoribus, citato agmine ad hostem pergit.
II. Tria millia ferme aberat, quum hauddum quis-quam hostium senserat. Confragosa loca et obsiti virgul-tis tenebant colles. Ibi in cava valle, atque ob id occulta,considere militem, et cibum capere jubet. Interim spe-
2 culatores, transfugarum dicta affirmantes, venerunt. Tum,sarcinis in medium conjectis, arma Romani capiunt, acie-que justa in pugnam vadunt. Mille passuum aberant,quum ab hoste conspecti sunt, trepidarique repente coep-tum : et Mago ex castris citato equo ad primum clamoremet tumultum advehitur. Erant autem in Celtibero exer-citu quatuor millia scutatorum et ducenti equites; hancjustam legionem (et id ferme roboris erat) in prima acielocat: ceteros, levem armaturam, in subsidiis posuit.
3 Ouum ita instructos educeret castris, vixdum in egressosvallo Romani pila conjecerunt. Subsidunt Hispani adver-sus emissa tela ab hoste, inde ad mittenda ipsi consurgunt;quae quum Romani conferti, ut solent, densatis excepis-sent scutis, tum pes cum pede collatus, et gladiis geri
4 res coepta est. Ceterum asperitas locorum et Celtiberis,quibus in proelio concursare mos est, velocitatem inutilemfaciebat; et haud iniqua eadem erat Romanis stabili pug-nae assuetis; nisi quod angustiae et internata virgulta or-dines dirimebant, et singuli binique, velut cum paribus,conserere pugnam cogebantur. Quod ad fugam impedi-mento hostibus erat, id ad caedem eos, velut vinctos,
5 praebebat. Et jam, ferme omnibus scutatis Celtiberoruminterfectis, levis armatura et Carthaginienses, qui ex alte-ris castris subsidio venerant, perculsi caedebantur. Duohaud amplius millia peditum et equitatus omnis, vix initoproelio, cum Magone effugerunt. Hanno, alter imperator,cum eis, qui postremi, jam profligato proelio, advenerant,
6 vivus capitur. Magonem fugientem equitatus ferme om-nis, et quod veterum peditum erat, secuti, decimo die inGaditanam provinciam ad Hasdrubalem pervenerunt. Cel-tiberi, novus miles, in proximas dilapsi silvas, inde do-mos diffugerunt. Peropportuna victoria nequaquam tan-tum