Band 
Vol. II.
Seite
324
JPEG-Download
 

324

T. Livii Lib. XXVIII, Cap. 24. 25.

edebantur. Foedior alia in nrbe trucidatio erat, quumturbam feminarum puerorumque imbellem inermemque ci-ves sui caederent, et in succensum rogum semianima ple-raque injicerent corpora, rivique sanguinis flammam orien-tem restinguerent: postremo ipsi, caede miseranda suorum2 fatigati, cum armis medio se incendio injecerunt. Jamcaedi perpetratae victores Romani supervenerunt: ac pri-mo conspectu tam foedae rei mirabundi parumper obstu-puerunt. Dein quum aurum argentumque, cumulo rerumaliarum interfulgens, aviditate ingenii Immani, rapere exigne vellent, correpti alii flamma sunt, alii ambusti afflatuvaporis: quum receptus primis, urgente ingenti turba,2 non esset. Ita Astapa, sine praeda militum, ferro igniqueabsumpta est. Marcius, ceteris ejus regionis metu in de-ditionem acceptis, victorem exercitum Carthaginem adScipionem reduxit. Per eos ipsos dies perfugae a Gadi-bus venerunt, pollicentes, urbem Punicumqne praesidium,quod in ea urbe esset, et imperatorem praesidii cum classe^ prodituros esse. Mago ibi ex fuga substiterat, navibusquein oceano collectis, aliquantum auxiliorum et trans fretumex Africa ora, et ex proximis Hispaniae locis per Hanno-nem praefectum coegerat. Fide accepta dataque perfugis,et Marcius eo cum expeditis cohortibus, et Laelius cumseptem triremibus, quinqueremi una, est missus, ut terramarique communi consilio rem gererent.

XXIV. Scipio ipse gravi morbo implicitus, gravioretamen fama, quum ad id quisque, quod audierat, (insitahominum libidine alendi de industria rumores) adjiceretaliquid, provinciam omnem ac maxime longinqua ejusturbavit: apparuitque, quantam excitatura molem verafuisset clades, quum vanus rumor tantas procellas exci-

2 visset. Non socii in fide, non exercitus in officio mansit.Mandonius et Indibilis, quibus (quia regnum sibi Hispa-niae, pulsis inde Carthaginiensibus, destinarant animis)nihil pro spe contigerat, concitatis popularibus (Lacetaniautem erant) et juventute Celtiberorum excita, agrumSuessetanum Sedetanumque sociorum populi Romani hosti-

3 liter depopulati sunt. Civilis alius furor in castris ad Su-cronem ortus. Octo ibi millia militum erant; praesidiumgentibus, quae cis Iberum incolunt, impositum. Motaeautem eorum mentes sunt non tum primum, quum devita imperatoris dubii rumores allati sunt; sed jam ante,licentia ex diutino, ut fit, otio collecta, et nonnihil, quodin hostico laxius rapto suetis vivere artiores in pace res

4 erant. Ac primo sermones tantum occulti serebantur, sibellum in provincia esset, quid sese inter pacatos facere ?si debellatum jam et confecta provincia esset , cur in Italiamnon revehi? Flagitatum quoque stipendium procacius,quam ex more et modestia militari erat: et ab custodibus