Band 
Vol. II.
Seite
325
JPEG-Download
 

A. U. C. 546. A. C. 208.

325

probra in circumeuntes vigilias tribunos jacta: et noctuquidam praedatum in agruna circa pacatum ierant: postre-mo interdiu ac propalam sine commeatu ab signis abibant.Omnia libidine ac licentia militum, nihil instituto ac dis- 5ciplina militiae, aut imperio eorum, qui praeerant, gere-batur. Forma tamen Romanorum castrorum constabatuna ea spe, quod tribunos ex contagione furoris haud ex-pertes seditionis defectionisque rati fore, et jura redderein principiis sinebant, et signum ab eis petebant, et instationes ac vigilias in ordinem ibant: et, ut vim imperiiabstulerant, ita speciem dicto parentium, ultro sibi impe-rantes, servabant. Ernpit deinde seditio, postquam re- 6prehendere atque improbare tribunos ea, quae fierent, etconari obviam ire, et propalam abnuere, furoris eorumse futuros socios, senserunt. Fugatis itaque ex principiis,ac post paullo e castris tribunis, ad principes seditionis,gregarios milites, C. Albium Calenum et C. Atrium Um-brum, delatum omnium consensu imperium est. Qui, ne- 7qnaquam tribuniciis contenti ornamentis, insignia etiamsummi imperii, fasces securesque, attrectare ausi : nequevenit in mentem, suis tergis suisque cervicibus virgas il-las securesque imminere, quas ad metum aliorum prae-ferrent. Mors Scipionis falso credita occaecabat animos;sub cujus vulgatam mox famam non dubitabant totamHispaniam arsuram bello. In eo tumultu et sociis pecu- 8nias imperari, et diripi propinquas urbes posse; et, tur-batis rebus, quum omnia omnes auderent, minus insigniafore, quae ipsi fecissent.

XXV. Quum alios subinde recentes nuncios, nonmortis modo, sed etiam funeris, exspectarent, neque su-perveniret quisquam, evanesceretque temere ortus rumor jtum primi auctores requiri coepti: et, subtrahente se quo-que, ut credidisse potius temere, quam finxisse, rem ta-lem videri posset, destituti duces jam sua ipsi insignia, etpro vana imagine imperii, quod gererent, veram justam-que mox in se versuram potestatem horrebant. Stupente 2ita seditione, quum vivere primo, mox etiam valere Sci-pionem , certi auctores afferrent, tribuni militum septemab ipso Scipione missi sunt. Ad quorum primum adven-tum exasperati animi j mox, ipsis placido sermone permul-centibus notos, cum quibus congressi erant, leniti sunt.Circumeuntes enim tentoria primo, deinde in principiis 3praetorioque, ubi sermones inter se serentium circulosvidissent, alloquebantur, percunctantes magis, quae causairae consternationisque subitae foret, quam factum accu-santes. Vulgo stipendium non datum ad diem jactabatur: 4et, quum eodem tempore, quo scelus llliturgitanorurn exsti-tisset, post duorum imperatorum duorumque exercituumstragem, sua virtute defensum nomen Romanum ac retenta