526
T. Livii Lib. XXVIII. Cap. 26.27,
provincia esset, Illiturgitanos poenam noxae neritam ha-
5 bere\ suis recte factis gratiam qui exsolvat, noj esse. Ta-lia querentes aequa orare, seque ea relaturos td imperato-rem, respondebant. Laetari, quod nihil tristiu; nec insa-nabilius esset: et P. Scipionem deum benignitatt, et rempu-blicam esse gratiae referendae. Scipionem bellis assuetum,ad seditionum procellas rudem, sollicitum labebat res,ne aut exercitus peccando, aut ipse punienlo, modum
6 excederet. In praesentia, ut coepisset, leniter agi placuit,et, missis circa stipendiarias civitates exactoribus, stipen-dii spem propinquam facere. Edictum subinde propositum,ut ad stipendium petendum convenirent Carthaginem; seucarptim partes, seu universi mallent. Tranquillam sedi-tionem, jam per se languescentem, repentina quies rebel-
7 lantium Hispanorum fecit. Redierant enim in fines, omis-so incepto, Mandonius et Indibilis, postquam vivere Sci-pionem allatum est. Nec jam erat aut civis, aut externus,cum quo furorem suum consociarent. Omnia circumspec-tantes consilia nihil reliqui habebant, praeter non tutissi-mum a malis consiliis receptum , ut imperatoris vel justaeirae, vel non desperandae clentientiae sese committerent.Etiam hostibus eum ignovisse, cum quibus ferro dimicas-
g set. Suam seditionem sine vulnere, sine sanguine fuisse:nec ipsam atrocem, nec atroci poena dignam : ut ingeniahumana sunt ad suam cuique levandam culpam nimio plusfacunda. Illa dubitatio erat, singulaene cohortes, an uni-versi, ad stipendium petendum irent. Inclinavit sententia,quod tutius censebant, universos ire.
XXVI. Per eosdem dies, quibus haec illi consultabant,consilium de iis Carthagini erat: certabaturque sententiis,utrum in auctores tantum seditionis (erant autem hi nu-mero haud plus, quam quinque et triginta) animadverte-retur, an plurium supplicio vindicanda tam foedi exempli
2 defectio magis, quam seditio, esset. Vicit sententia lenior,ut, unde orta culpa esset, ibi poena consisteret. Ad mul-titudinem castigationem satis esse. Consilio dimisso, ut idactum videretur, expeditio adversus Mandonium Indibilem-que edicitur exercitui, qui Carthagine erat, et cibaria
3 dierum aliquot parare jubentur. Tribunis septem, qui etantea Sucronem ad leniendam seditionem ierant, obviamexercitui missis, quina nomina principum seditionis editasunt, ut eos, per idoneos homines benigno vultu ac ser-mone in hospitium invitatos sopitosque vino, vincirent.
4 Haud procul jam Carthagine aberant, quum ex obviis au-ditum, postero die omnem exercitum cum M. Silano inLacetanos proficisci, non metu modo omni, qui tacitusinsidebat animis, liberavit eos, sed laetitiam ingentem fe-cit: quod magis habituri solum imperatorem, quam ipsifuturi in potestate ejus essent. Sub occasum solis urbem