330
T. Livii Lib. XXVIll. Cap. 30 — 32 .
poenitet, satis superque poenarum habeo. Albius Calenus,et Atrius Umber, et ceteri nefariae seditionis auctores, san-guine luent, quod admiserunt. Vobis supplicii eorum spec-taculum non modo non acerbum, sed laetum etiam , si sanamens rediit, debet esse. De nullis enim, quam de vobis,
5 infestius aut inimicius consuluerunt. Vix finem dicendifecerat, quum ex praeparato simul omnium rerum terroroculis auribusqne est offusus. Exercitus, qui corona con-cionem circumdederat, gladiis ad scuta concrepuit. Prae-conis audita vox citantis nomina damnatorum in consilio.Nudi in medium protrahebantur: et simul omnis appara-
6 tus supplicii expromebatur. Deligati ad palum, virgisquecaesi, et securi percussi, adeo torpentibus metu, qui ade-rant, ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poe-nae, sed ne gemitus quidem, exaudiretur. Tracti inde demedio omnes, purgatoque loco citati milites nominatimapud tribunos militum in verba P. Scipionis jurarunt,stipendiumque ad nomen singulis persolutum est. Huncfinem exitumque seditio militum coepta apud Sucronemhabuit.
XXX. Per idem tempus ad Baetim fluvium Hanno,praefectus Magonis, missus a Gadibus, cum parva manuAfrorum, mercede Hispanos sollicitando ad quatuor mil-
3 lia juvenum armavit. Castris deinde exutus ab L. Mar-cio, maxima parte militum inter tumultum captorum ca-strorum, quibusdam etiam in fuga amissis, palatos perse-quente equite, cum paucis ipse effugit. Dum haec adBaetim fluvium geruntur, Laelius interim, freto in ocea-num evectus, ad Cartejam classe accessit. Urbs ea in oraoceani sita est, ubi primum e faucibus angustis panditur
3 mare. Gades, sine certamine, proditione recipiendi, ultroqui eam rem pollicerentur, in castra Bomana venientibus,6pes, sicut ante dictum est, fuerat. Patefacta immaturaproditio est, comprehensosque omnes Mago Adherbalipraetori Carthaginem devehendos tradit. Adherbal, conju-ratis in quinqueremem impositis, praemissaque ea, quiatardior, quam triremis, erat, ipse cum octo triremibus
4 modico intervallo sequitnr. Jam fretum intrabat quinque-remis, quum Laelius, et ipse in quinqueremi e portu Car-tejae, sequentibus septem triremibus, evectus, in Adher-balem ac triremes invehitur, quinqueremem satis credensdeprensam rapido in freto, in adversum aestum recipro-cari non posse. Poenus in re subita parumper incertustrepidavit, utrum quinqueremem sequeretur, an in hostesrostra converteret. Ipsa cunctatio facultatem detrectan-
5 dae pugnae ademit. Jam enim sub ictu teli erant, et un-dique instabant hostes. Aestus quoque arbitrium mode-randi naves ademerat. Neque erat navali pugna similis:quippe ubi nihil voluntarium, nihil artis aut consilii es-