Band 
Vol. II.
Seite
332
JPEG-Download
 

353

T, Livii Lib, XXVIII. Cap , 33 . 34 .

imprudentiam, seu noxam : nunc laeto et erecto animo adcae,iem Ilergetum ire. Non enim eos neque natos in eademterra , nec ulla secum societate junctos esse: eam, quae sola

3 fuerit, fidei atque amicitiae ipsos per scelus rupisse. Inexercitu suo se, praeterquam quod omnes cives, aut sociosLatinique nominis videat, etiam eo moveri, quod nemo feresit miles, qui non aut a patruo suo Cn. Scipione, qui pri-mus Romani nominis in eam provinciam venerit, aut a pa-tre consule, aut a se sit ex Italia advectus. Scipionum no-mini. auspiciisque omnes assuetos, quos secum in patriam admeritum triumphum deducere velit : quos consulatum petenti,velut si omnium communis agatur honos, affuturos speret.

4 Quod ad expeditionem attineat, quae instet, immemoremessa rerum suarum gestarum, qui id bellum ducat. Mago-nis, Hercule, sibi, qui extra orbem terrarum in circumfu-sam oceano insulam cum paucis perfugerit navibus, majo-rem curam esse, quam Ilergetum : quippe illic et ducemCarthaginiensem, et quantumcunque Punicum praesidiumesse: hic latrones, latronumque duces: quibus ut ad popu-landos finitimorum agros, tectaque urenda , et rapienda pe-cora aliqua vis sit, ita in acie ac signis collatis nullam esse.

5 Magis velocitate ad fugam, quam armis fretos , pugnaturosesse. Itaque non, quod ullum inde periculum , aut semenmajoris belli videat, ideo se, priusquam provincia decedat,opprimendos Ilergetes duxisse : sed primum, ne impunitatam scelerata defectio esset: deinde, ne quis in provincia,simul virtute tanta et felicitate perdomita, relictus hostisdici posset. Proinde deis bene juvantibus sequerentur, nontam ad bellum gerendum, (neque enim cum pari hoste cer-tamen esse) quam ad expetendas ab hominibus scelestispoenas.

XXXIII. Ab hac oratione dimissos ad iter se com-parare in diem posteram jabet, profectusque decimis ca-stris pervenit ad Iberum flumen. Inde, superato amni,

8 die quarto in conspectu hostium posuit castra. Campusante montibus circa septus erat. In eam vallem Scipioquum pecora, rapta pleraque ex hostium agris, propelliad irritandam feritatem barbarornm jussisset, velites sub-sidio misit. A quibus ubi per procursationem commissapugna esset, Laelium cum equitatu impetum ex occulto

3 facere jubet. Mons opportune prominens equitum insidiastexit: nec ulla mora pugnae facta est. Hispani in con-specta procul pecora, velites in Hispanos praeda occupa-tos incurrere. Primo missilibus territavere: deinde,emissis levibus telis, quae irritare magis, quam decernere,pugnam poterant, gladios nudant, et collato pede rescoepta geri est: ancepsque pedestre certamen erat, nisi

4 equites supervenissent. Neque ex adverso tantum illatiobvios obtrivere, sed circumvecti etiam quidam per infi-