A. U. C. 547. A. C. aoj.
545
et classibus oppugnatam; nunc, quum de Italia certetur,Africam pacatam esse. Requiescat aliquando vexata tam jdiu Italia : uratur evasteturque in vicem Africa. CastraRomana potius Carthaginis portis immineant, quam nos ite-rum vallum hostium ex moenibus nostris videamus. Africasit reliqui belli sedes: illuc terror fugaque, populatio agro-rum, dejectio sociorum, ceterae belli clades, quae in nos perquatuordecim annos ingruerunt, vertantur. Quae ad rem-publicam pertinent, et bellum, quod instat, et provincias , dequibus agitur, dixisse satis est. Illa longa oratio, nec ad gvos pertinens, sit, si, quemadmodum Q. Fabius meas resgestas in Hispania elevavit, sic et ego contra gloriam ejuseludere, et meam verbis extollere velim. Neutrum faciam,Patres conscripti: et, si ulla alia re, modestia certe et tem-perando linguae adolescens senem vicero. Ita et vixi, et resgessi, ut tacitus ea opinione, quam vestra sponte conceptamanimis haberetis, facile contentus essem.
XLV. Minus aequis animis auditus est Scipio, quiavulgatum erat, si apud senatum non obtinuisset, ut pro-vincia Africa sibi decerneretur, ad populum extemplo la-turum. Itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censorfuerat, postulavit a consule, ut palam in senatu diceret,permitteretne Patribus, ut de provinciis decernerent1 statu-rusque eo esset, quod censuissent, an ad populum laturus%Quum Scipio respondisset, se, quod e republica esset, 2facturum ; tum Fulvius, Non ego ignarus, quid responsurusfacturusve esses, quaesivi, quippe quum prae te feras, ten-tare magis, quam consulere senatum, et, ni provinciam tibi,quam volueris, extemplo decernamus, paratam rogationemhabeas. Itaque a vobis, tribuni plebis , postulo , inquit, utsententiam mihi ideo non dicenti, quod, etsi in meam sen-tentiam discedatur, non sit ratum habiturus consul, auxiliositis. Inde altercatio orta, quum consul negaret, aequum 3esse tribunos intercedere, quo minus suo quisque loco se-nator rogatus sententiam diceret. Tribuni ita decreve-runt , Si consul senatui de provinciis permittit, stari eo,quod senatus censuerit, placet ; nec de ea re ferri ad popu-lum patiemur : si non permittit, qui de ea re sententiam re-cusabit dicere, auxilio erimus. Consul diem ad colloquen-dum cum collega petiit. Postero die permissum senatuiest. Provinciae ita decretae: alteri consuli Sicilia et tri- 4ginta rostratae naves, quas C. Servilius superiore annohabuisset: permissumque, ut in Africam, si id e republicaesse censeret, trajiceret: alteri Bruttii et bellum cumHannibale, cum eo exercitu, quem L. Veturius, aut Q.Caecilius: hi et sortirentur inter se, compararentve, uterin Bruttiis duabus legionibus, quas consul reliquisset, remgereret: imperiumque in annum prorogaretur, cui eaprovincia evenisset: et ceteris, praeter consules praetores-