Band 
Vol. II.
Seite
344
JPEG-Download
 

344

T. Livii Lib. XXVIII. Cap. 44.45.

domi bello, transgressu Cur ergo, quoniam Graecas fabulasenarrare vacat, non Agathoclem potius, Syracusanum regem,quum diu Sicilia Punico bello ureretur, transgressum inhanc eandem Africam, avertisse eo bellum, unde venerat,refers ?

XLIV. Sed quid, ultro metum inferre hosti, et ab seremoto periculo alium in discrimen adducere, quale sit, ve-teribus externisque exemplis admonere opus est ? Majuspraesentiusve ullum exemplum esse, quam Hannibal, potest'}Multum interest, alienos populere fines, an tuos uri, exscin-di, videas: plus animi est inferenti periculum, quam pro-

2 pulsanti. Ad hoc major ignotarum rerum est terror : bonamalaque hostium ex propinquo ingressus fines aspidas. Nonsperaverat Hannibal fore, ut tot in Italia populi ad se de-jicerent, quot defecerunt post Cannensem cladem; quantominus quicquam in Africa Carthaginiensibus firmum ac

3 stabile sit, infidis sociis, gravibus ac superbis dominis ? Adhoc nos, etiam deserti ab sociis, viribus nostris, milite Ro-mano , stetimus . Carthaginiensi nihil civilis roboris est :mercede paratos milites habent, Afros Numidasque, levissi-ma fidei mutandae ingenia. Hic modo nihil morae sit, unaet trajecisse me audietis, et ardere bello Africani, et molien-tem hinc Hannibalem, et obsideri Carthaginem. Laetioreset frequentiores ex Africa exspectate nuncios, quam ex His-

4 pania accipiebatis, Has mihi spes subjicit fortuna populiRomani, dii foederis ab hoste violati testes, Syphax et Ma-sinissa reges: quorum ego fidei ita innitar, ut bene tutus aperfidia sim. Multa, quae nunc ex intervallo non apparent,bellum aperiet: et id est viri et ducis, non deesse fortunaepraebenti se, et oblata casu flectere ad consilium. Habebo,Q. Fabi, parem, quem das, Hannibalem; sed illum potius

5 ego traham, quam ille me retineat. In sua terra cogampugnare eum, et Carthago praemium victoriae erit, quamsemiruta Bruttiorum castella. Ne quid interim, dum traji-cio , dum expono exercitum in Africa, dum castra ad Car-thaginem promoveo, respublica hic detrimenti capiat, quodtu, Q. Fabi, quum victor tota Italia volitaret Hannibal, po-tuisti praestare, hoc vide ne contumeliosum sit, concusso jamet paene fracto Hannibale, negare, posse P. Licinium con-sulem virum fortissimum praestare: qui, ne a sacris absitpontifex maximus, ideo in sortem tam longinquae provinciae

6 non venit. Si, Hercule, nihilo maturius hoc, quo ego cen-seo, modo perficeretur bellum, tamen ad dignitatem populiRomani , famamque apud reges gentesque externas pertine-bat , non ad defendendam modo Italiam , sed ad inferendaetiam Africae arma, videri nobis animum esse; nec hoccredi vulgarique, quod Hannibal ausus sit, neminem ducemRomanorum audere; et priore Punico bello, tum quum deSicilia certaretur, toties Africam ab nostris exercitibusque