35«
T. Livii Lib. XXIX . Cap. 2. 3.
tueri publicam fidem, partim edicto, partim judiciis etiamin pertinaces ad obtinendam injuriam redditis, suas resSyracusanis restituit. Non ipsis tantum ea res, sed om-nibus Siciliae populis, grata fuit; eoque enisius ad bellumadjuverunt. Eadem aestate in Hispania coortum ingensbellum, conciente Ilergete Indibili, nulla alia de causa,quam per admirationem Scipionis contemptu imperatorum9 aliorum orto. Eum superesse unum ducem Romanis, ceterisab Hannibale interjectis, rebatur: eo nec in Hispania cae-sis Scipionibus alium, quem mitterent, habuisse: et, post-quam in Italia gravius bellum urgeret, adversus Hanniba-lem eum arcessitum. Praeterquam quod nomina tantum du-cum in Hispania Romatii haberent, exercitum quoque inde
10 veterem deductum. Trepida omnia, ut inconditam turbamtironum, esse: nunquam talem occasionem liberandae His-paniae fore. Servitum ad eam diem aut Carthaginiensibus ,aut Romanis’, nec in vicem his aut illis , sed interdum utris-que simul. Pulsos ab Romanis Carthaginienses; itb Hispa-nis, si consentirent, pelli Romanos posse, ut ab omni exter-no imperio soluta in perpetuum Hispania in patrios rediret
11 mores ritusque. Haec aliaque dicendo non populares mo-do, sed Ausetanos quoque, vicinam gentem, concitat, etalios finitimos sibi atque illis populos. Itaque intra pau-cos dies triginta millia peditum, quatuor ferme equitumin Sedetanum agrum, quo edictum erat, convenerunt.
II. Romani quoque imperatores, L. Lentulus et L.Manlius Acidinus, ne glisceret prima negligendo bellum,junctis et ipsi exercitibus, per agrum Ausetanum, hostico,tanquam pacato, clementer ductis militibus, ad sedem ho-stium pervenere. Trium millium spatio procul a castris2 eorum posuerunt castra. Primo per legatos necjuicquamtentatum, ut discederetur ab armis. Dein, quum in pabu-latores Romanos impetus repente ab equitibus Hispanisfactus esset, summisso ab statione Romana equitatu, proe-lium equestre fuit, haud sane memorando in partem ullameventu. Sole oriente, postero die armati instructique om-nes mille ferme passus procul a castris Romanis aciemg ostendere. Medii Ausetani erant: cornua dextrum Iler-getes, laevum ignobiles tenebant Hispani populi. Intercornua et mediam aciem intervalla patentia satis late fece-rant; qua equitatum, ubi tempus esset, emitterent. EtRomani, more suo exercitum quum instruxissent, id modohostium imitati sunt, ut inter legiones et ipsi patentes4 equiti relinquerent vias. Ceterum Lentulus, ei parti usumequitis fore ratus, quae prior in dehiscentem intervallishostium aciem equites emisisset, Ser. Cornelio tribunomilitum imperat, equites per patentes in hostium acievias permittere equos jubeat: ipse, coepta parum prosperepedestri pugna, tantum moratus, dum cedenti duodecimae