Band 
Vol. II.
Seite
351
JPEG-Download
 

A. U. C. 547. A. C. 207.

351

legioni, quae in laevo cornu adversus Ilergetes locata. erat, tertiam decimam legionem ex subsidiis in primam’ aciem firmamentum ducit; postquam aequata ibi pugnaf est, ad L. Manlium, inter prima signa hortantem, ac sub-sidia, quibus res postulabat locis, inducentem, venit. In- 5dicat tuta ab laevo cornu esse: jam missnm ab se Corne-lium Servium procella eqnestri hostes circumfusurum. Vixhaec dicta dederat, quum Romani equites, in medios invectihostes, simul pedestres acies turbarunt, simul equitibus His-panorum viam immittendi equos clauserunt. Itaque, omissapugna equestri, ad pedestrem Hispani descenderunt. Romanii imperatores, ut turbatos hostium ordines, et trepidationempavoremque, et fluctuantia viderunt signa, hortantur, orantmilites, ut perculsos invadant , neu restitui aciem patiantur.Non sustinuissent tam infestum impetum barbari, ni regulus 6: ipse Indibilis cum equitibus ad pedes degressis ante primaf signa peditum se objecisset. Ibi aliquamdiu atrox pugnaj stetit. Tandem postquam ii, qni circa regem, seminecem; restantem, deinde pilo terrae affixum, pugnabant, obruti' telis occubuerunt, tum fuga passim coepta, pluresquecaesi, quia equos conscendendi equitibus spatium non fue-rat, et quia perculsis acriter institerunt Romani. Nec 7ante abscessum est, quam castris quoque exuerunt hostem.Tredecim millia Hispanorum caesa eo die, octingentiferme capti. Romanorum sociornmque paullo amplius du-centi, maxime in laevo cornu, ceciderunt. Pulsi castrisHispani, aut qui ex proelio effugerant, sparsi primo peragros, deinde in suas quisque civitates redierunt.

III. Tum a Mandonio evocati in concilium, conquesti-que ibi clades suas, increpitis auctoribus belli, legatosmittendos ad arma tradenda deditionemque faciendam cen-suerunt. Quibus culpam in auctorem belli Indibilem, ce- 2terosque principes, quorum plerique in acie cecidissent,conferentibus, tradentibusque arma, et dedentibus sese,responsum est: In deditionem ita accipi eos, si Mandoniumceterosque belli concitores tradidissent vivos : sin minus ,exercitus se in agrum Ilergetum Ausetanorumque , et dein-ceps aliorum populorum ducturos. Haec dicta legatis, re- 3nunciataque in concilium. Ibi Mandonius ceterique prin-cipes comprehensi et traditi ad supplicium. Hispaniae po-pulis reddita pax: stipendium ejus anni duplex et frumen-tum sex mensium imperatum, sagaque et togae exercitui,et obsides ab triginta ferme populis accepti. Ita Hispaniaerebellantis tumultu, haud magno motu, intra paucos diesconcito et compresso, in Africam omnis terror versus.

C. Laelius nocte ad Hipponem Regium quum accessisset, 4luce prima ad populandum agrum sub signis milites so-ciosque navales duxit. Omnibus, pacis modo incurioseagentibus, magna clades illata: nunciique trepidi Cartha-