Band 
Vol. II.
Seite
356
JPEG-Download
 

556

T. Livii Lib. XXIX. Cap. 9 —ir.

armis, sed vitiis videretur certari. Nihil omnium, quaeinopi invisas opes potentioris faciunt, praetermissum inoppidanos est ab duce, aut a militibus: in corpora ipso-rum, in liberos, in conjuges infandae contumeliae editae.

5 Nam avaritia ne sacrorum quidem spoliatione abstinuit;nec alia modo templa violata, sed Proserpinae etiam, in-tacti omni aetate, thesauri; praeterquam quod a Pyrrho,qui cum magno piaculo sacrilegii sui manubias retulit,

6 spoliati dicebantur. Ergo sicut ante regiae naves , lacera-tae naufragiis, nihil in terram integri, praeter sacram pe-cuniam deae, quam asportabant, extulerant; tum quoquealio genere cladis eadem illa pecunia omnibus contactis eaviolatione templi furorem objecit, atque inter se ducemin ducem , militem in militem rabie hostili vertit.

IX. Summae rei Pleminius praeerat: militum parssub eo, quam ipse ab Rhegio abduxerat, pars sub tribuniserat. Rapto poculo argenteo ex oppidani domo Pleminiimiles fugiens, sequentibus quorum erat, obvius forte Ser-

2 gio et Matieno tribunis militum fuit. Cui quum jussutribunorum ademptum poculum esset, jurgium inde etclamor, pugna postremo orta inter Pleminii milites, tri-bunorumque, ut suis quisque opportunus advenerat, mul-titudine simul ac tumultu crescente. Victi Pleminii mili-tes quum ad Pleminium, cruorem ac vulnera ostentantes,non sine vociferatione atque indignatione concurrissent,probra in eum ipsum jactata in jurgiis referentes; accen-sus ira domo sese proripuit, vocatosque tribunos nudari,

3 ac virgas expediri jubet. Dum spoliandis iis (repugnabantenim, militemque implorabant) tempus teritur, repentemilites, feroces recenti victoria, ex omnibus locis, velutadversus hostes ad arma conclamatum esset, concurrerunt:et, quum violata jam virgis corpora tribunorum vidissent,tum vero in multo impotentiorem subito rabiem accensi,sine respectu, non majestatis modo, sed etiam humanita-tis, in legatum impetum, lictoribus prius indignum inmodum mulcatis, faciunt: tum ipsum, ab suis interceptumet seclusum, hostiliter lacerant, et prope exsanguem, naso

4 auribnsque mutilatis , relinquunt. His Messanam nuncia-tis,. Scipio, post paucos dies Locros hexeri advectus,quum causam Pleminii et tribunorum audisset, Pleminionoxa liberato, relictoque in ejusdem loci praesidio, tribu-nis sontibus judicatis, et in vincula conjectis, ut Romamad senatum mitterentur, Messanam atque inde Syracusas

5 rediit. Pleminius impotens irae, neglectam ab Scipioneet nimis leviter latam suam injuriam ratus, nec quem-quam aestimare alium eam litem posse, nisi qui atrocita-tem ejus patiendo sensisset, tribunos attrahi ad se jussit;laceratosque omnibus, quae pati corpus ullum potest, sup-pliciis interfecit: nec satiatus vivorum poena, insepultos