Band 
Vol. II.
Seite
359
JPEG-Download
 

A, U. C. 547. A. C. 207.

359

quoque, sicut cum Aetolis, cupiens pacem, si posset, sinininus, indutias facere, nihil ultra irritatis novo certamineodiis, in regnum se recepit. Per idem tempus, taedio diu-tini belli, Epirotae, tentata prius Romanorum voluntate,legatos de pace communi ad Philippum misere $ satis con-fidere, conventuram eam, affirmantes, si ad colloquiumcum P. Sempronio imperatore Romano venisset. Facile 6impetratum, (neque enim ne ipsius quidem regis abhorre-bat animus) ut in Epirum transiret. Phoenice urbs estEpiri: ibi prius collocutus rex cum Aeropo, et Darda, etPhilippo, Epirotarum praetoribus, postea cum P. Sempro-nio congreditur. Affuit colloquio et Amynander Athama-num rex, et magistratus alii Epirotarum et Acarnanum.Primus Philippus praetor verba fecit, et petiit simul abrege et ab imperatore Romano, ut finem belli facerent, da-rentqne eam Epirotis veniam. P. Sempronius conditiones 7pacis dixit, ut Parthini, et Dimallum, et Bargulum, et Eu-genium Romanorum essent. Atintania, si, missis Romamlegatis, ab senatu impelrasset, Macedoni accederet. In easconditiones quum pax conveniret, ab rege foederi ascripti,Prusia Bithyniae rex, Achaei, Boeoti, Thessali, Acarnanes,Epirotae: ab Romanis, Ilienses, Attalus rex, Pleuratus, Na-bis Lacedaemoniorum tyrannus, Elei, Messenii, Athenien-ses. Haec conscripta consignataque sunt, et in duos men- 15ses indutiae factae, donec Romam mitterentur legati, ut po-pulus in has conditiones pacem juberet. Jusseruntque om-nes tribus: quia, verso in Africam bello, omnibus aliis inpraesentia levari volebant bellis. P. Sempronius, pace facta,ad consulatum Romam decessit.

XIII. P. Sempronio, M. Cornelio consulibus (quintus-decimus is annus Panici belli erat) provinciae, CornelioEtruria cum vetere exercitu, Sempronio Bruttii, ut novasscriberet legiones, decretae. Praetoribus, M. Marcio ur-bana, L. Scribonio Liboni peregrina, et eidem Gallia, M.Pomponio Mathoni Sicilia, Ti. Claudio Neroni Sardiniaevenit, P. Scipioni cum eo exercitu, cum ea classe, quam 2habebat, prorogatum in annum imperium est: item P. Li-cinio, ut Bruttios cum duabus legionibus obtineret, quoadeum in provincia cum imperio morari consuli e republicavisum esset. Et M. Livio, et Sp. Lucretio, cum binis le-gionibus, quibus adversus Magonem Galliae praesidio fuis-sent, prorogatum imperium est. Et Cn. Octavio, ut, quum 3Sardiniam legionemque Ti. Claudio tradidisset, ipse navi-bus longis quadraginta maritimam oram, quibus finibus se-natus censuisset, tutaretur, M. Pomponio praetori in Sici-lia Cannensis exercitus duae legiones decretae. T. Quinc-tius Tarentum, C. Hostilius Tubulas Capuam, propraeto-res, sicut priore anno, cum vetere uterque praesidio, obli-nerent. De Hispaniae imperio, quos in eam provinciam 4