Band 
Vol. II.
Seite
360
JPEG-Download
 

36 o

T. Livii Lib. XXIX. Cap. 14— 16.

duos proconsules mitti placeret, latum ad populum est.Omnes tribus eosdem, L. Cornelium Lentulum et L. Man-lium Acidinum, proconsules, sicut priore anno tenuissent,obtinere eas provincias jnsserunt. Consules delectum ha-bere instituerunt, et ad novas scribendas in Bruttios legio-nes, et in ceterorum (ita enim jussi ab senatu erant) exer-cituum supplementum.

XIV. Quanguam nondum aperte Africa provincia de-creta erat, (occultantibus id, credo, Patribus, ne praescis-cerent Carthaginienses) tamen in eam spem erecta civitaserat, in Africa eo anno debellatum iri, finemque bello Pu-

2 nico adesse. Impleverat ea res superstitionum animos,pronique et ad nuncianda et ad credenda prodigia erant:eo plura vulgabantur. Duos soles visos : et nocte inter-luxisse: et facem Setiae ab ortu solis ad occidentem porrigipisam. Tarracinae portam , Anagniae et portam et multislocis murum de coelo tactum. In aede Junonis Sospitae

3 Lanuvii cum horrendo fragore strepitum editum. Eorumprocurandorum causa diem unum supplicatio fixit: et no-vemdiale sacrum, quod de coelo lapidatum esset, factum.Eo accessit consultatio de matre Idaea accipienda, quam,praeterquam quod M. Valerius, unus ex legalis praegres-sus, actutum in Italia fore nunciaverat, recens nunciusaderat Tarracinae jam esse. Haud parvae rei judicium se-

4 natum tenebat, qui vir optimus in civitate esset. Veramcerte victoriam ejus rei sibi quisque mallet, quam ullaimperia honoresve, suffragio seu Patrum, seu plebis delatos.P. Scipionem, Cn. filihm, ejus qui in Hispania ceciderat,adolescentem nondum quaestorium, judicaverunt in totacivitate virum bonorum optimum esse. Id quibus virtuti-bus inducti ita judicarint, sicut proditum a proximis me-moriae temporum illorum scriptoribus libens posteris tra-derem; ita meas opiniones, conjectando rem vetustate ob-

5 rutam, non interponam. P. Cornelius cum omnibus ma-tronis Ostiam ire jussus obviam deae, isqne eam de naveaccipere, et in terram elatam tradere ferendam matronis.Postquam navis ad ostium amnis Tiberini accessit, sicuterat jussus, in salum nave evectus, ab sacerdotibus deamaccepit, extulitque in terram. Matronae primores civitatis,inter quas unius Claudiae Quintae insigne est nomen, acce-pere: cui dubia (ut traditur) antea fama clariorem ad po-

6 steros tam religioso ministerio pudicitiam fecit. Eae permanus, succedentes deinceps aliae aliis, omni effusa civi-tate obviam, turibulis ante januas positis, qua praefereba-tur, atque accenso ture, precantibus, ut volens propitiaqueurbem Romanam iniret, in aedem Victoriae, quae est in Pa-latio, pertulere deam pridie Idus Apriles; isque dies festusfuit. Populus frequens dona deae in Palatium tulit, lecti-sterniumque et ludi fuere, Megalesia appellata.