Band 
Vol. II.
Seite
363
JPEG-Download
 

A. U. C. 64:8. A. C. 206. 363

men videte, quemadmodum Locrenses in vos animati sint.Quum a Carthaginiensibus injurias tanto minores accipere-mus, ad vestrum imperatorem confugimus : quum a vestrapraesidio plus quam hostilia patiamur, nusquam alio, quamad vos, querelas detulimus. Aut vos respicietis perditas res 7nostras, Patres conscripti, aut ne ab diis quidem immortali-bus quod precemur, quicquam superest. Q. Pleminius lega-tus missus est cum praesidio ad recipiendos a Carthaginien-sibus Locros, et cum eodem ibi relictus est praesidio. Inhoc legato vestro (dant enim animum ad loquendum libereultimae miseriae) nec hominis quicquam est, Patres con-scripti , praeter figuram et speciem; neque Romani civis,praeter habitum, vestitumque, et sonum Latinae linguae.Pestis ac bellua immanis, quales fretum quondam, quo ab 8Sicilia dividimur, ad perniciem navigantium circumsedissefabulae ferunt. At si scelus, libidinemque, et avaritiam so-lus ipse exercere in socios vestros satis haberet, unam pro-fundam quidem voraginem tamen patientia nostra explere-mus. Nunc omnes centuriones militesque vestros (adeo in gpromiscuo licentiam atque improbitatem esse voluit) Plemi-nios fecit: omnes rapiunt, spoliant, verberant, vulnerant,occidunt: constuprant matronas , virgines , ingenuos , raptosex complexu parentum. Quotidie capitur urbs nostra, quo-tidie diripitur ; dies noctesque omnia passim mulierum pue-rorumque, qui rapiuntur atque asportantur, ploratibus so-nant, Miretur, qui sciat, quomodo aut nos ad patiendum 1 °sufficiamus , aut illos, qui faciunt, nondum tantarum inju-riarum satietas ceperit. Neque ego exsequi possum, nec vo-bis operae est audire singula, quae passi sumus. Communi-ter omnia amplectar. Nego domum ullam Locris i negoquemquam hominem expertem injuriae esse ; nego ullum ge-nus sceleris, libidinis, avaritiae superesse, quod in ullo, quipati potuerit, praetermissum sit. Vix ratio iniri potest, uter IIcasus civitatis sit detestabilior, quum hostes bello urbem ce-pere, an quum exitiabilis tyrannus vi atque armis oppres-sit. Omnia, quae captae urbes patiuntur, passi sumus, etquum maxime patimur, Patres conscripti; omnia, quae cru-delissimi atque importunissimi tyranni scelera in oppressoscives edunt, Pleminius in nos, liberosque nostros, et conju-ges, edidit.

XVIII. Unum est, de quo nominatim et nos queri re-ligio infixa animis cogat, et vos audire, et exsolvere rem-publicam vestram religione, si ita vobis videbitur, velimus,Patres conscripti. Vidimus enim, cum quanta caerimonianon vestros solum colatis deos, sed etiam externos accipia-tis. Fanum est apud nos Proserpinae, de cujus sanctitate 2templi credo aliquam famam ad vos pervenisse Pyrrhi bello :qui quum, ex Sicilia rediens, Locros classe praeterveheretur,inter alia foeda, quae propter fidem erga vos in civitatem