364
T. Livii Lib, XXIX , Cap. 19,
nostram facinora edidit, thesauros quique Proserpinae, in-tactos ad eam diem , spoliavit : atque ita, pecunia in naves
3 imposita, ipse terra est profectus. Quii ergo evenit, Patresconscripti ? Classis postero die foedissima tempestate lacera-ta, omnesque naves, quae sacram pecuniam habuerunt, inlitora nostra ejectae sunt. Qua tanta clade edoctus tandemdeos esse superbissimus rex , pecuniam omnem conquisitamin thesauros Proserpinae referri jussit. Nec tamen illi un-quam postea prosperi quicquam evenit: pulsusque Italia, ig-nobili atque inhonesta morte, temere nocte ingressus Argos,
4 occubuit. Haec quum audisset legatu/s vester, tribunique mi-litum, et mille alia, quae non augendae religionis causa,sed praesentis deae numine saepe comperta nobis majoribus-que nostris, referebantur; ausi sunt nihilo minus sacrilegasadmovere manus intactis illis thesauris , et nefanda praeda
5 se ipsos ac domos contaminare suas et milites vestros. Qui-bus, per vos fidemque vestram, Patres conscripti, priusquameorum scelus expietis, neque in Italia, neque in Africa quic-quam rei gesseritis; ne, quod piaculum commiserunt, nonsuo solum sanguine, sed etiam publica clade luant. Quan-quam ne nunc quidem, Patres conscripti, aut in ducibus,
6 aut in militibus vestris cessat ira deae. Aliquoties jam in-ter se signis collutis concucurrerunt. Dux alterius partisPleminius , alterius duo tribuni militum erant: non acriuscum Carthaginiensibus, quam inter se ipsi, ferro dimicave-runt: praebuissentque occasionem furore suo Locros reci-piendi Hannibali, ni accitus ab nobis Scipio intervenisset.At, Hercule, milites contactos sacrilegio furor agitat: in
7 ducibus ipsis puniendis nullum deae numen apparuit ? Imoibi praesens maxime fuit. Virgis caesi tribuni ab legatosunt. Legatus deinde insidiis tribunorum interceptus, prae-terquam quod toto corpore laceratus, naso quoque auribusquedecisis, exsanguis est relictus: recreatus deinde legatus exvulneribus, tribunos militum in vincula conjectos, dein ver-beratos, servilibusque omnibus suppliciis cruciatos trucidando
8 occidit ; mortuos deinde prohibuit sepeliri. Has dea poenasa templi sui spoliatoribus habet : nec ante desinet omnibuseos agitare furiis, quam reposita sacra pecunia in thesaurisfuerit. Majores quondam nostri, gravi Crotoniensium bello,quia extra urbem templum est, transferre in urbem eampecuniam voluerunt. Noctu audita ex delubro vox est, abs-tinerent manus: deam sua templa defensu-
9 r arn. Quia movendi inde thesauros incussa erat religio,muro circumdare templum voluerunt. Ad aliquantum jamaltitudinis excitata erant moenia, quum subito collapsa ruinasunt. Sed et nunc, et saepe alias dea suam sedem, suumquetemplum aut tutata est, aut a violatoribus gravia piaculaexegit. Nostras injurias nec potest, nec possit alius ulcisci,quam vos, Patres conscripti. Ad vos vestramque fidem sup-