Band 
Vol. II.
Seite
366
JPEG-Download
 

366

T. Livii Lib. XXIX . Cap. 20— 22.

corruptum, qualis Sucrone in Hispania fuerits, qualis nuncLocris, sociis magis, quam hosti, metuendum.

XX. Haec quanquam partim vera, partim mixta eo-qne similia veris jactabantur, vicit tamen O. Metelli sen-tentia : qui, de ceteris Maximo assensus, de Scipionis cau-

2 sa dissensit. Qui enim convenire, quem modo civitas juve-nem admodum recuperandae Hispaniae delegerit ducem,quem, recepta ab hostibus Hispania, ad imponendum Punicobello finem creaverit consulem, spe destinaverit Hannibalemex Italia detracturum, Africam subacturum, eum repente,tanquam Q. Pleminium, indicta causa prope damnatum, exprovincia revocari ? quum ea, quae in se nefarie facta Lo-crenses quererentur, ne praesente quidem Scipione facta di-cerent, neque aliud, quam patientia, aut pudor, quod legato

3 pepercisset , insimulari possit ? Sibi placere, M. Pomponiumpraetorem, cui Sicilia provincia sorte evenisset, triduoproximo in provinciam proficisci: consules decem legatos,quos iis videretur, ex senatu legere, quos cum praetore mit-terent, et duos tribunos plebei, atque aedilem. Cum eo con-silio praetorem cognoscere. Si ea, quae Locrenses factaquererentur , jussu aut voluntate P. Scipionis facta essent,

4 ut eum de provincia decedere juberent. Si P. Scipio jam inAfricam trajecisset, tribuni plebis atque aedilis cum duobuslegatis, quos maxime praetor idoneos censuisset, in Africamproficiscerentur; tribuni atque aedilis, qui reducerent indeScipionem: legati, qui exercitui praeessent, donec novusimperator ad eum exercitum venisset. Sin M. Pom-ponius et decem legati comperissent, neque jussu, nequevoluntate P. Scipionis ea facta esse, ut ad exercitum

5 Scipio maneret, bellumque, ut proposuisset, gereret. Hocfacto senatusconsulto , cum tribunis plebis actum est,ut compararent inter se, aut sorte legerent, qui duo cumpraetore ac legatis irent. Ad collegium pontificum rela-tum de expiandis, quae Locris in templo Proserpinae

6 tacta, violata, elataque inde essent. Tribuni plebis cumpraetore et decem legatis profecti M. Claudius Marcelluset M. Cincius Alimentus : iis aedilis plebis datus, quem,si aut in Sicilia praetori dicto audiens non esset Scipio,aut jam in Africam trajecisset, prendere tribuni juberent,ac jure sacrosanctae potestatis reducerent. Prius Locrosire, quam Messanam, consilium erat.

XXI. Ceterum duplex fama est, quod ad Pleminiumattinet. Alii, auditis, quae Romae acta essent, in exsiliumNeapolim euntem forte in O. Metellum, unum ex legatis,incidisse, et ab eo Rhegium vi retractum tradunt; alii,ab ipso Scipione legatum cum triginta nobilissimis equi-tum missum, qui Q. Pleminium in catenas, et cum eo se-

2 ditionis principes, conjicerent. Ii omnes, seu ante Scipio-nis, seu tum praetoris jussu, traditi in custodiam Rhegi-