Band 
Vol. II.
Seite
367
JPEG-Download
 

A . V . C . 548. A . C . 206. 367

nis. Praetor legatique Locros profecti primam, sicutimandatum erat, religionis curam habuere. Omnem enimsacram pecuniam, quaeque apud Pleminium, quaeque apudmilites erat, conquisitam, cum ea quam ipsi secum attule-rant, in thesauris reposuerunt * ac piaculare sacrum fece-runt. Tum 'vocatos ad concionem milites praetor signa 3extra urbem efferre jubet, castraque in campo locat, cumgravi edicto, Si quis miles aut in urbe restitisset, aut se-cum extulisset, quod suum non esset. Locrensibus se per-mittere, ut, quod sui quisque cognosset, prehenderet: si quidnon compareret, repeteret. Ante omnia, libera corpora pla-cere sine mora Locrensibus restitui : non levi defuncturumpoena, qui non restituisset. Locrensium deinde concionem 4habuit, atque, iis libertatem legesque suas populum Roma-num senatumque restituere, dixit. Si qui Pleminium ali-umve quem accusare vellet, Rhegium se sequeretur. Si deP. Scipione publice queri vellent, ea, quae Locris nefarie indeos hominesque facta essent, jussu aut voluntate P. Scipio-nis facta esse, legatos mitterent Messanam ; ibi se cum con-silio cogniturum. Locrenses praetori legatisque, et sena- 5tui ac populo Romano gratias egere: se ad Pleminium ac-cusandum ituros. Scipionem, quanquam parum injuriis ci-vitatis suae doluerit, eum esse virum, quem amicum sibi,eruam inimicum, malint esse. Pro certo se habere, nequejussu, neque voluntate P. Scipionis tot tam nefanda com-missa: aut Pleminio nimium, aut sibi parum creditum. Na-tura insitum quibusdam esse, ut magis peccari nolint, quamsatis animi ad vindicanda peccata habeant. Et praetori et 5consilio haud mediocre onus demptum erat de Scipionecognoscendi, Pleminium, et ad duo et triginta hominescum eo damnaverunt, atque in catenis Romam miserunt:ipsi ad Scipionem profecti sunt, ut ea quoque, quae vul-gata sermonibus erant de cultu ac desidia imperatoris so-lutaque militiae disciplina, comperta oculis perferrentRomam.

XXII. Venientibus eis Syracusas, Scipio res, nonverba, ad purgandum sese paravit. Exercitum omn^m eoconvenire, classem expediri jussit, tanquam dimicandumeo die terra marique cum Carthaginiensibus esset. Quo 2die venerunt, hospitio comiter acceptis postero die ter-restrem navalemque exercitus, non instructos modo, sedhos decurrentes, classem in portu, simulacrum et ipsamedentem navalis pugnae, ostendit: tum circa armamentariaet horrea aliumque belli apparatum visendum praetor le-gatique ducti. Tantaque admiratio singularum universa- 3rumque rerum incussa, ut satis crederent, aut illo duceatque exercitu vinci Carthaginiensem populum, aut nulloalio posse: juberentque, quod dii bene verterent, trajicere,et spei conceptae, quo die illum omnes centuriae priorem