368 T. Livii Lib. XXIX. Cap. 23 . 24 .
consulem dixissent, primo quoque tempore compotem po-pulum Romanum facere: adeoque laetis inde animis pro-fecti sunt, tanquam victoriam, non belli magnificum ap-
4 paratum, nunciaturi Romam essent. Pleminius, quique ineadem causa erant, postquam Romam est ventum, extem-plo in carcerem conditi. Ac primo producti ad populumab tribunis, apud praeoccupatos Locrensium clade animos,nullum misericordiae locum habuerunt. Postea, quumsaepius producerentur, jam senescente invidia, mollieban-tur irae: et ipsa deformitas Pleminii memoriaque absentis
g Scipionis favorem ad vulgum conciliabat. Mortuus tamenprius in vinculis est, quam judicium de eo populi perfice-retur. Hunc Pleminium Clodius Licinius in libro tertiorerum Romanarum refert, ludis votivis, quos Romae Afri-canus iterum consul faciebat, conatum per quosdam, quospretio corruperat, aliquot locis urbem incendere, ut fran-gendi carceris fugiendique haberet occasionem: patefactodein scelere, delegatum in Tullianum ex senatusconsulto.
6 De Scipione nusquam, nisi in senatu, actum: ubi omneslegatique et tribuni, classem eam, exercitum, ducemqueverbis extollentes, effecerunt, ut senatus censeret, primoquoque tempore in Africam trajiciendum; Scipionique per-mitteretur, ut ex iis exercitibus, qui in Sicilia essent, ipselegeret, quos in Africam secum trajiceret, quos provinciaerelinqueret praesidio.
XXIII. Dum haec apud Romanos geruntur, Cartha-ginienses quoque, quum, speculis per promontoria omniapositis, percunctantes paventesque ad singulos nunciossollicitam hiemem egissent, haud parvum et ipsi tuendaeAfricae momentum adjecerunt societatem Syphacis regis,cujus maxime fiducia trajecturum in Africam Romanum
2 crediderunt. Erat Hasdrubali Gisgonis filio non hospitiummodo cum rege, de quo ante dictum est, quum ex Hispa-nia forte in idem tempus Scipio atque Hasdrubal conve-nerunt : sed mentio quoque inchoata affinitatis, ut rex du-
3 ceret filiam Hasdrubalis. Ad eam rem consummandamtempusque nuptiis statuendum (jam enim et nubilis eratvirgo) profectus Hasdrubal, ut accensum cupiditate (etsunt ante omnes Numidae barbaros effusi in Venerem)sensit, virginem ab Carthagine arcessit, maturatque nup-tias: et inter aliam gratulationem, ut publicum quoquefoedus privato adjiceretur, societas inter populum Cartha-giniensem regemque, data ultro citroqne fide, eosdem ami-
4 cos inimicosque habituros, jurejurando affirmatur. Cete-rum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi socie-tatis , et quam vana et mutabilia barbarorum ingenia es-sent, veritus, ne, si trajiceret in Africam Scipio, parvumvinculum eae nuptiae essent, dum accensum recenti amoreNumidam habet, perpellit, blanditiis quoque puellae adhi-bitis