Band 
Vol. II.
Seite
379
JPEG-Download
 

A. U. C. 548. A. C . 206.

379

Sed desiderio indigentium auxilii tardius cuncta moveban-tur. Hasdrubal, intentissima conquisitione quum ad tri- 5ginta millia peditum, tria equitum confecisset, non tamenante adventum Syphacis castra propins hostem movere estausus. Syphax cum quinquaginta millibus peditum, -decemequitum advenit: confestimque motis ab Carthagine ca-stris, haud procul Utica munitionibusque Romanis conse-dit. Quorum adventus hoc tamen momenti fecit, ut Sci- 6pio, quum quadraginta ferine dies nequicquam omnia ex-periens obsedisset Uticam, abscederet inde irrito incepto.

Et (jam enim hiems instabat) castra hiberna in promonto-rio, quod tenui jugo continenti adhaerens in aliquantummaris spatium extenditur, communit: uno vallo et nava-lia castra amplectitur. Jugo medio legionum castris ini- 7positis, litus ad septentrionem versum subductae navesnavalesque socii tenebant: meridianam vallem ad alterumlitus devexam equitatus. Haec in Africa usque ad extre-mum autumni gesta.

XXXVI. Praeter convectum undique ex populatiscirca agris frumentum, commeatusqne ex Sicilia atqueItalia advectos, Cn. Octavius propraetor ex Sardinia abTi. Claudio praetore, cujus ea provincia erat, ingentemvim frumenti advexit: horreaque non solum, quae jamfacta erant, repleta, sed nova aedificata. Vestimenta exer- 2citui deerant. Id mandatum Octavio, ut cum praetoreageret, si quid ex ea provincia comparari ac mitti posset.Ea quoque haud segniter curata res. Mille ducentae to-gae brevi spatio, et duodecim millia tunicarum missa.Aestate ea, qua haec in Africa gesta sunt, P. Semproniusconsul, cui Bruttii provincia erat, in agro Crotoniensicum Hannibale in ipso itinere tumultuario proelio confli-xit. Agminibus magis, quam acie, pugnatum est. Romani 3pulsi, et tumultu verius, quam pugna, ad mille et ducentide exercitu consulis interfecti : in castra trepide reditum.Neque oppngnare tamen ea hostes ausi. Ceterum silentioproximae noctis profectus inde consul, praemisso nuncioad P. Licinium proconsulem, ut suas legiones admoveret,copias conjunxit. Ita duo duces, duo exercitus ad Iianni- 4balem redierunt. Nec mora dimicandi facta est, quumconsuli duplicatae vires, Poeno recens victoria animo es-set. In primam aciem suas legiones Sempronius induxit:in subsidiis locatae P. Licinii legiones. Consul principiopugnae aedem Fortunae Primigeniae vovit, si eo die ho-stes fudisset: composque ejus voti fuit. Fusi ac fugati 5Poeni: supra quatuor millia armatorum caesa: paullo mi-nus trecenti vivi capti, et equi quadraginta, et undecimmilitaria signa. Perculsus adverso proelio Hannibal Cro-tonem exercitum abduxit. Eodem tempore M. Corneliusconsul in altera parte Italiae non tam armis , quam judi-