38o
T. Liv i i Lib, XXIX. Cap. 5y. 38.
ciorum terrore, Etruriam continet, totam ferme ad Ma-
6 gonem, ac per pum ad spem novandi res, versam. Easquaestiones ex senatusconsulto minime ambitiose habuit:multique nobiles Etrusci, qui aut ipsi ierant, aut mise-rant ad Magonem de populorum suorum defectione, pri-mo praesentes erant condemnati; postea, conscientia sibi-met ipsi exsilium consciscentes, quum absentes damnatiessent, corporibus subtractis, bona tantum, quae publicaripoterant, pigneranda poenae praebebant.
XXXVII. Dum haec consules diversis regionibusagunt, censores interim Romae M. Livius et C. Claudiussenatum recitaverunt. Princeps iterum lectus O. FabiusMaximus. Notati septem : nemo tamen, qui sella curuli
a sedisset. Sarta tecta acriter et cum summa fide exegerunt.Viam e foro Boario ad Veneris, et circa foros publicos,et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locaverunt.Vectigal etiam novum ex salaria annona statuerunt. Sex-tante sal et Romae et per totam Italiam erat. Romaepretio eodem, pluris in foris et conciliabulis , et alio alibi
3 pretio praebendum locaverunt. Id vectigal commentumalterum ex censoribus satis credebant, populo iratum,quod iniquo judicio quondam damnatus esset: et in pre(iosalis maxime oneratas tribus,, quarum opera damnatuserat, credebant. Inde Salinatori Livio inditum cognomen.Lustrum conditum serius, quia per provincias dimiseruntcensores, ut civium Romanorum in exercitibus, quantus
4 ubique esset, referretur numerus. Censa cum iis ducentadecem quatuor millia hominum. Condidit lustrum C. Clau-dius Nero. Duodecim deinde coloniarum, (quod nunquamantea factum erat) deferentibus ipsarum coloniarum cen-soribus, censum acceperunt: ut, quantum numero militum,quantum pecunia valerent, in publicis tabulis monumentaexstarent. Equitum deinde census agi coeptus est: et am-
5 bo forte censores equum publicum habebant. Quum adtribum Polliam ventum est, in qua M. Livii nomen erat,et praeco cunctaretur citare ipsum censorem; Cita, inquitNero, M. Livium: et, sive ex residua et vetere simultate,sive intempestiva jactatione severitatis inflatus, M. Livium,quia populi judicio esset damnatus, equum vendere jussit.
6 Item M. Livius, quum ad tribum Arniensem et nomencollegae ventum est, vendere equum C. Claudium jussit,duarum rerum causa; unius, quod falsum adversus se te-stimonium dixisset; alterius, quod non sincera fide secumin gratiam redisset. Itaque ibi foedum certamen inqui-nandi famam alterius, cum suae famae damno, factum est.Exitu censurae quum in leges jurasset C. Claudius, et inaerarium escendisset, inter nomina eorum, quos aerarios
7 relinquebat, dedit collegae nomen. Deinde M. Livius inaerarium venit, et, praeter Maeciam tribum, quae se nec