A . U. C. 549. A. C. 205 .
383
Lentulus, Siciliam P. Villius, Ariminum cum duabus le-gionibus (sub Lucretio Spurio eae fuerant) OuinctiliusVarus est sortitus. Et Lucretio prorogatum imperium,ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedifica-ret. P. Scipioni, non temporis, sed rei gerendae fine,donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperiumest: decretumque, ut supplicatio fieret, quod is in Afri-cam provinciam trajecisset, ut ea res salutaris populo Ro-mano ipsique duci atque exercitui esset.
II. In Siciliam tria millia militum sunt scripta: et,
quia, quod roboris ea provincia habuerat, in Africanitransvectum fuerat, ne qua classis ex Africa trajiceret,quadraginta navibus custodiri placuerat Siciliae maritimamoram. Tredecim novas naves Villius secnm in Siciliam 2duxit: ceterae in Sicilia veteres refectae. Huic classi M.Pomponius, prioris anni praetor, prorogato imperio prae-positus, novos milites ex Italia advectos in naves impo-suit. Parem navium numerum Cn. Octavio, praetori itemprioris anni, cum pari jure imperii ad tuendam Sardiniaeoram Patres decreverunt. Lentulus praetor duo milliamilitum dare in naves jussus. Et Italiae ora, quia incer- 3tum erat, quo missuri classem Carthaginienses forent,(videbantur autem, quicquid nudatum praesidiis esset,petituri) M. Marcio, praetori prioris anni, cum totidemnavibus tuenda data est. Tria millia militum in eam clas-sem ex decreto Patrum consules scripserunt, et duas le-giones urbanas ad incerta belli. Hispaniae cum exerciti- 4bus imperioque veteribus imperatoribus, L. Lentulo etL. Manlio Acidino, decretae. Viginti omnino legionibus,et centum sexaginta navibus longis res Romana eo annogesta. Praetores in provincias ire jussi. Consulibus im-peratum, priusquam ab urbe proficiscerentur, ludos mag-nos facerent, quos T. Manlius Torquatus dictator in quin-tum annum vovisset, si eodem statu respublica staret. Et 5novas religiones excitabant in animis hominum prodigia,ex pluribus locis nunciata. Aurum in Capitolio corvi nonlacerasse tantum rostris crediti, sed etiam edisse. MuresAntii coronam auream arrosere. Circa Capuam omnemagrum locustarum vis ingens, ita ut, unde advenissent,parum constaret, complevit. Equuleus Reate cum quinquepedibus natus. Anagniae sparsi primum ignes in coelo, 6dein fax ingens arsit. Frusinone arcus solem tenui lineaamplexus est; circulum deinde ipsnm major solis orbisextrinsecus inclusit. Arpini terra campestri agro in in-gentem sinum consedit. Consulum alteri, primam hostiamimmolanti, caput jocinoris defuit. Ea prodigia in&jor.bushostiis procurata. Editi a collegio pontificum dii, quibassacrificaretur. ‘
III. Iis transactis, consules praetoresqne in provin-